Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6905. 1644 juni 11. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Vallum illud castrorum quae Gravelingam obsident,Ga naar voetnoot2 plenitudinem suam habiturum speratur intra decem aut paulo amplius dies. Dum illuc itur, in itinere ex siti ferme trecenti periere. Totidem Helvetii Gallis militantes per emissaria effusis in eos aquis mersi fuere. Borborgum differtur in tempus commodius. Pro marescallo vicecomite Turenae machinae Brisacum advenere et Daumontius cum milite non longe abest. Verene Friburgi obsidionem agitent Bavari, an eo metu diducere copias Gallicas voluerint quae sunt sub marescallo Turenae ab illis qui sunt sub duce Anguiano, dubitatur. Certe Tubadelius Friburgi imposuit pedites mille, equites trecentos, multumque commeatum collocavit tum Brisaci, tum Rinfeldii putaturque iturus ad Rheni inferiorem ripam, ut propius a Mosella absit, ad quam sunt castra Anguiani. Bavarici multum cursitant citra ultraque Rhenum et Hazfeldius Franconiae gravis est, animo quoque minus sereno, ideo quod eius milites parere Galassio iubeantur, qui venturus in Saxoniam creditur. Fama autem est Francofurti Ragozium, et a Turcis et ab Hungaris derelictum et a Suedis seiunctum magnis locorum intervallis, quatuordecim in ipsum immissis Germanorum millibus esse imparem. Transiit per Francofurti urbem cardinalis Rosetus exceptusque est ab ea civitate iis honoribus quibus electores excipi solent. Caesariani gessere se pro ignaris eius transitus, at Coloniensis et Wurtzburgici res qui agunt, cardinalem salutavere. Sicut Gallicorum legatorum ita et viduae principis Hassicae literae silentio obruuntur. Et Bavarus, quanquam in caeteris iuris principum non negligens, prohibet quominus conventus aut totus transeat Monasterium, aut eius nomine mittantur qui de pace agant, metuens favorem pro afflicta domo Palatina. Brunsvicenses dicebantur frustra ab Hazfeldio ad socianda arma invitati; cum Dano autem foedus imperatori sociisque eius prope confectum.Ga naar voetnoot3 Dux Carolus, abiecta ut videtur spe conventionum cum Gallia,Ga naar voetnoot4 | |
[pagina 482]
| |
Ga naar voetnoot4 Wormatiae auget | |
praesidium; militis sui partem Beckio dat utendam, partem Bavaro. Blomberga a Gallis derelicta;Ga naar voetnoot5 Longuiacum diligenter munitum ab duce Carolo. In Belgicis partibus dicuntur Hispanorum satis tenues copiae, Melo in Hispaniam abiturus, ut soli Piccolominaeo militare imperium relinquat, qui rogat, ut Melo manu sua signatum ipsi det indicem copiarum ac pecuniae quae Piccolominaeo adventante repertae sunt. Non tantum in Languedocia miles novus scribitur ad IV millia, sed et ex feudorum lege nobilitas evocatur ad res Catalaniae resarciendas. Regina regens Ruellam secessit, currum in quo erat regina, rex et regis frater, aurigante domina Esguillonia, quam in reginae gratiam reposuit cardinalis non satis volente id Condaeo principe. Noierius ab urbe iussus est digredi. Principis Thomae uxor ex Hispania in Galliam venit. Ducis Aurelianensis exercitus fama quidem est ad XXX millia, re ipsa ad viginti. Cum Mileraeo, qui sub duce imperat, controversiae fuere et Ranzovio et Gassioni. Piccolominaeus non longe a Dunquerca loco, cui Berchemo nomen est, habere dicitur duodecim peditum, totidem equitum millia. Apud ducem Anguianum duodecim millia partim peditum, partim equitum esse dicuntur. Adfert rumor Sweinitzium Capunio deditum, a Coloredo premi Kemnitium. Partem militum Brouaii concisam a Connigsmarchii milite.Ga naar voetnoot6 Cum nuper regina regens in monasterio esset cui nomen Vallis Gratiae, libellos ibi invenit contra cardinalem. Danorum navis asseres et alia Daniae mercimonia vehens ad comparandas machinas, globos, bellicum pulverem, ut ipsi aiebant apud Batavos, ut Galli volunt apud Dunquercanos, capta a Gallis et Caletum perducta est. Rex Angliae Oxoniam muniri iubet videturque obsidionis metu in partes Angliae occidentales velle recedere. Regina Excestriae apud se habet filium suum Walliae principem. In Scotia nova pro rege excitata factio interitura videtur obsesso a Scotis in arce quadam Huntleio, regiae illic factionis principe. Deus, excellentissime et illustrissime domine, det Sublimitati tuae omnia felicissima, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, I/XI Iunii 1644.
Galli qui Gravelingam obsident, ecclesiam ad Mardicum, in quo milites erant quadraginta, cepere. Siccant humum stagnantem in ea parte in qua est Milleraius. Naves lapidibus onustas volunt deprimere in portum, deinde capere castellum Oiae, castellum ad emissarium aquarum, quod clusam dicimus, receptus militares ad portum, postremo castellum Philippi nomine, quod portui incumbit ea parte quae Galliam spectat, urbem autem verberare machinis quindecim. Abundat in castris et victus et belli instrumenta, strenue advehentibus Batavis lucri causa et spe fore, ut a Dunquerca liberentur. Hostes non sunt otiosi; octingentos milites iam nunc in oppidum immisere, ita ut praesidium sit quatuor millium, aquas etiam dulces castris utiles marinis infusis corrumpunt. Inter ducatum et comitatum Burgundiae manent locales indutiae. RomaniGa naar voetnoot7 et qui cum eis bellum habuere tollunt nova munimenta, praesidia machinasque e limitum locis. Motta Odincurtius Belvigii est leucis duabus ab Ilerda, quae fame non minus quam armis premitur. Scoti ad viginti, ut hic dicitur, millia Eboracum ob- | |
sident, queruntur autem sibi a parlamentariis non praestari promissa de equitibus quinquies mille, de stipendiis et de oppido quod ipsis sit pro pignore.Ga naar voetnoot8 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De obsidio Gravelingae. Consilium de Borborgo. De bello in Germania. Fama Ragozium laborare. Roseti transitus per Francofurtum. Quaedam de conventu in eo loco. Brunsvicensium animus. De Lotharingo. Belgica. Miles ex Languedocia scriptus. Esguillonia gratiae restituta. Noierius exul. De principis Thomae uxore. De exercitu Aurelianensis, Piccolominaei, Anguiani. Nonnulla ex Germania. Libelli contra cardinalem inventi. Danorum navis a Gallis capta. Anglica. Gesta ad Gravelingam. Indutiae Burgundorum, Romanorum. Mottae Odincurtii facta. Scotorum querelae. |
|