Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6893. 1644 juni 4. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Dux Aurelianensis Gravelingam obsidet,Ga naar voetnoot2 bene capto tempore, dum reges Angliae et Daniae, plane nolentes Flandriam Gallis accrescere, domi negotium habent ita grave ut externis se miscere non possint.Ga naar voetnoot3 Habet dux secum viginti ferme hominum millia. Pluribus ei opus est, ut uno vallo includat oppidum et castellum, non minus firmum oppido. Dux Anguianus apud Virodunum est.Ga naar voetnoot4 Sarcinae ab eo praemissae praeda hosti fuere. De Catalania evenit quod praesagieram: ingens damnum acceptum est. Dum Ilerdam adversus obsidionem, quam parari audiebat, obtegit Motta Odincurtius, transiit interim Sicorim amnemGa naar voetnoot5 exercitus regis Hispaniae ad XVI millia. Motta Odincurtius, qui partem tantum hostilis exercitus venisse arbitrabatur, obviam ivit. Equitatus eius illico cessit, peditatus caesus aut captus est, tria millia dicunt qui minimum, sex qui plurimum. Ilerdae partim ex vetere praesidio, partim ex illis quos illuc fuga tulit, quatuor esse millia dicuntur, spe exigua ut diu tutari oppidum possint. Villaregius cum tribus militum millibus, alia totidem ex Languedocia, quae in supplementum cladis mittuntur, serius eo pervenient quam ut damnum vitari possit. Adest et alius metus, ne Catalani, pertaesi Gallica imperia,Ga naar voetnoot6 locorum quae tenent traditione gratiam sibi veteris heri redimant. Ex Uberlinga exiere milites inter trecentos et quadringentos. Bavarici autem et Hohentvilae aditus exitusque obsepiunt et obsidium moliuntur aut Neoburgi aut Friburgi, non sine metu Helvetiorum protestantium. In Italia qui missionem accepere milites eorum pauci Gallicam, plures Hispanicam sumunt militiam. Paupertas utrinque par et principem Thomam et Mediolani praefectum adhuc otiosos tenet. Francofurti in conventu lectae non sunt domini Davausii literae. Queruntur omnes a Gallis moras necti, tres menses abituros priusquam caput rei attingatur. Nolunt electores legatos suos Venetis cedere. Urget imperator, ut lex oblivionis ita uti nunc reconcinnata est ad viduam Hassicam mittatur ipsaque sic ad pacem invitetur. Ragozium aiunt | |
queri, quod Suedica arma, quorum viciniam sperabat, alio vim suam verterint. Comite Buchaimo se excusante de legatione ad Turcam, aliis ea imponitur. Francones monet Bavarus, ut Hazfeldii hospitia patienter ferant. Creditur ibi Daniae rex illigatus novo foedere cum imperatore et sociis eius, ut bello ad finem usque pariter insistant.Ga naar voetnoot7 Creditur non multum effecturus marescallus vicecomes Turenae, nisi in partibus inferioribus alius exercitus Gallorum aut Suedorum una cum Hassis se moveat.Ga naar voetnoot8 Coningsmarchius Erfurti esse credebatur magno relicto Lipsiae praesidio, ad Marburgum Geissius;Ga naar voetnoot9 Rosa a Melissae obsidio abierat.Ga naar voetnoot10 Regina Angliae ex Bristolio Excestriam venit propinqua partui. Eboracum magnis copiis obsident parlamentarii et Scoti; Limam princeps Mauritius. In Hispania dicitur marchio TaraccusaeGa naar voetnoot11 habere contra Portugallos XX millia militum et rebus uti prosperis. Exercitui in Catalania pro rege Hispaniae praeest Philippus Silva. Marchionem Odincurtium vulneratum fama est, machinae et sarcinae captae. Intra Ilerdam exigua victus copia. Interim Galli classem ad eam oram augent. Hispanici apud Belgas exercitus pars ad Dunquercam est. Beckius quatuor millia a duce Carolo accepit et quasdam habet a Lamboio et Hazfeldio copias. Gassio duci Aurelianensi se iunxit. Confert se eodem ad voluntariam militiam dux Guisius, acceptis ad hoc iter dono a regina quinquaginta francicorum millibus. Placuerat Borburgum eodem tempore cum Gravelinga obsideri. Verum obstat stagnans circum humus. Interim Galli vicina populantur, etiam reliquias veteris oppidi cui nomen Castelli Menapiorum,Ga naar voetnoot12 et vi perrupere aggerem qui inter Airam et Sancti Audomari oppidum. Habent et prope id litus classem, quae in dies augetur. Coepere opera fieri circum Gravelingam. Dicitur a Bavaricis verberari Blomberga. Marescallus Turenae copias suas contrahit et sexies mille alios exspectat ducente Daumontio. Quingenti homines in Gravelingam penetrarunt aucturi praesidium. Johannes Austriacus, qui Belgicam pro Hispano reget, transitum huc postulat. Sermo hic de tributo in carrucas. Illud in aedificia nova impedimenta accepit a parlamento. Etiam machinae ad marescallum vicecomitem Turenae mittuntur. Praefectus Mediolanensis a Mutinensi duce accepit mille ducentos pedites, equites octingentos. Longuiaco egressi milites a Damvillerianis et JamaicensibusGa naar voetnoot13 damnum accepere. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXV‹I› Maii/IV Iunii 1644.
Rumores hic sunt intra dies non multos XVIII milliones ex Gallia in Italiam transmissos, magnam classem in Hispania parari, Barcam in Gallaecia captam a Portugallis, legatos Batavos suspectos esse Angliae parlamentariis, quasi qui voluerint regem Angliae in Londinii urbem introducere. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aurelianensis Gravelingam obsidet. Anguiani sarcinae direptae. Gallorum damnum in Catalania. De Uberlinga tradita. Bavarorum molimina. Italica. De conventu Francofurti. Ragozii querelae. Buchaimus recusat legationem Turcicam. Francones hortatur Bavarus. Fama de Danis. De exercitibus in Germania. Anglica. Hispanorum successus. De bello in Belgio et Germania. Obsidium Gravelingae. Johannis Austriaci postulata. Gallorum nova tributa. Varia. Rumores de Gallis, Hispanis, legatis Batavis apud Anglos. |
|