Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6759. 1644 maart 12. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Paratus ad bellum in hoc regno famam re maiorem habent.Ga naar voetnoot2 Dissidia in aulaGa naar voetnoot3 manent vetera et erumpunt nova. Rogaverat reginam regentem Angliae regis legatus, ut dux Bellifortius e carcere liberatus in Angliam ire sineretur. Regem Angliae sponsorem fore nihil eum regni Francici aut reginae rebus nociturum. Gratissimum regi suo id beneficium fore, non modo ob humanitatem et communem principum necessitudinem, verum etiam quia pater Bellifortii, dux Vindocinensis, in Anglia cum esset, regem adiuvisset et pecuniis et fidis consiliis. Haec opera adeo Bellifortio nihil profuit, ut ex eo tempore multo quam ante arctius sit custoditus; praeterea ad ipsum ducem Vindocinensem in oppido Vindocina capiendum quatuor missae sunt cohortes. Quo ille intellecto se surripuit, capto itinere Italiam, ut creditur, versus. Dux Guisius et comes Coliniacus apud parlamentum Parisiense alter videre alterum et comiter collocuti. Cognitio de crimine ampliata, id est sepulta, quia et illi duo et duo eorum adiutores solenniter testati sunt ex casu, non ex provocatione pugnatum, contra quam se res habebat, sed parlamentum hoc et credere volebat et credi ab aliis, ut ab edictorum executione excusaretur. Caeterum inter ipsos illos duos nulla adhuc satisfactio intervenit, et facile his in locis recrudescunt eiusmodi vulnera. Iam vero et cardinalem Mazarinum offendit dux Anguianus eo quod ipsum invisens minus salutavit officiose; et ducem Aurelianensem princeps Condaeus, defugiens in consilium ire quod in palatio ducis AurelianensisGa naar voetnoot4 habebatur, nisi regina de re tota edocta id fieri imperaret, sicut et fecit. Fervent et theologicae controversiae, tum illa de gratia et libero arbitrio, quam prope sopitam resuscitavit Jansenius, Iprae episcopus, nunc mortuus,Ga naar voetnoot5 contra quem eiusque in Gallia admiratores in ingenti opere Theologicorum dogmatum multa et acria scripsit Dionysius Petavius,Ga naar voetnoot6 et contra eos iesuitae Romae impetrarunt pontificis decrerum, | |
quod eorum adversarii rite publicatum negant;Ga naar voetnoot7 tum vero altera de restituendo usu poenarum canonicarum adversus gravium peccatorum manifestos, et an qui secretum crimen confessus est paratusque est ea adimplere quae ei a poenitentiario iniunguntur, statim communicare sacramento suadendus sit, an dissuadendus. Dissuadent id multi archiepiscopi, episcopi et doctores, qui ad purgandum animum tempus aliquod interponendum putant. Contra sentiunt iesuitae.Ga naar voetnoot8 Et ea quoque de re librum scripsit Petavius, sed et alium princeps Condaeus nomine tamen suo non addito, qui et hoc auctoritate sua effecit, ut defensor vehemens contrariae sententiae Arnoldus, Sorbonae doctor, ex Gallia egredi et in Italiam se conferre iussus sit, quae res partium studia inflammavit. Dux Elbovius in Picardia, quae ipsius praefectura est, negat se cuiusquam nisi ducis Aurelianensis imperia passurum. Dux Bulionius quia Sedani possessione ferme exclusus ius tamen et nomen retinet, non contentus eo honore qui ducibus et paribus exhiberi solet, eum desiderat qui summis principibus exhibetur. Marescallus vicecomes Turenae sperat se habiturum duodecim pedirum, sex equitum millia. Videtur ad Treviris proxima se nunc vertere. Tentatur hinc ad speciales pactiones dux Carolus,Ga naar voetnoot9 male convenire creditus cum caesarianis et Hispanis, quod qualia promissa ei fuerant hiberna, non sunt exhibita. Ducissae Sabaudiae restituuntur Chirascum et Carmandiola, non item arx Taurinorum. Piccolominaeus adhuc in Arragonia manebit et exercitui Hispanico in Catalaniae finibus imperabit. Bellum ibi ante Aprilem incipi locorum ingenium non fert. Helvetii alii Araviae, alii Lucernae congregati, ut locis ita sententiis dissident. Pax futura creditur inter Romam et contra foederatos, papa circa exitum vitae laborante prosperam sui‹s› relinquere memoriam. Gressio huc reverso Sabranus mittitur residens in Anglia futurus pro Gallia. Audimus autem Scotorum res in Anglia bene procedere, premi ab eis oppidum Novum Castellum;Ga naar voetnoot10 regi autem a proceribus qui Oxoniae sunt, conferri centum millia sterlingorum. Ragozii motus in magno hic rumore sunt. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia ipsi, regno orbique christiano prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, II/XII Martii 1644.
Iam nunc intelligo ducem Bulionium, cum aliud obtinere nequeat, paratum pro Sedano accipere Arverniam, Castellum Theoderici et Albreti ducatum. Praeter magnos exercitus Villeregius minorem habebit, quem vertet quo erit usus. Regina in terris pro viduitatis solatio sibi assignatis iura habebit summi imperii, excepta moneta et abolitionibus. Doctor Arnoldus accepto imperio ex Gallia exeundi petit causam suam cognosci secundum privilegia Sorbonae. Vidimus foedera facta inter Cornwalliam et comitatum Devonensem ad faciendum exercitum XVIII millium, comparanda arma et pulverem pro rege et liturgia Anglicana. Somersetiani et Dorsetiani ab illis ad idem foedus sollicitantur. Apud Massiliam longo tractu ad Nicaeam usque terra tremuit.Ga naar voetnoot11 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Rumores re maiores de apparatu belli. Dissidia in aula Gallica et controversiae theologicae et alia huius generis. De Turenae exercitu. Acta cum Lotharingo. Sabauda restituta. De Piccolominaeo. Helvetii congregati. Spes pacis a papa. Sabranus residens in Anglia. Anglica. Ragozii motus. A Bulionio obtenta. Villeregii exercitus. Reginae iura in terris assignatis. Arnoldi exulis petita. Foedera inter quosdam Angliae comitatus. Terrae motus circa Massiliam. |
|