Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6572. 1643 december 3. Van S. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, Licet iam diutius Excellentiae vestrae innotescere vehementer cupiverim, tamen cum notitiam Exc. vestrae debitis officiis mihi parare nequiveram, ignotus non sum ausus Exc. vestram interpellare. Et licet etiamnum id nequeam, rumpere tamen silentium cogor, et quid in eo peccatur, Exc. vestrae veniam sperare. Ex eo quod Exc. vestrae rarissimae eruditionis famam et monumenta auribus et oculis meis iam dudum hausi, tacita quidem veneratione Exc. vestram colui; quod autem Galliam sine notitia Exc. vestrae quondam liqui, mihimet saepe sum indignatus et fratribus meis iunioribusGa naar voetnoot2 honorem, quo de notitia Exc. vestrae sibi gloriantur, non parum invidere soleo. Coram autem Exc. vestram conveniendi dum nulla spes reliqua, litteris hisce Exc. vestrae me sisto atque in numerum amicorum suorum totum me trado et voveo, non intermissurus quo possim officii genere Exc. vestram absentem colere et memoria grata venerari. Quoniam autem praeter munus ordinarium in patria regia Maiestas Sueciae residentis apud Gallicos legatos Monasterii functionem pro tempore iniunxerat, quo iam propediem sum abiturus, occasionem inde captabo Exc. vestrae quae illis in locis geruntur, per litteras quandoque meas communicare, cum aliter Exc. vestrae inservire adhuc nesciam. Et si Exc. vestrae placuerit de statu Galliae aliisque rebus quarum notitiam muneris mei interesse iudicaverit, informationem aliquam suam dare, gratissimum certe faceret officium, quo sibi ad obsequia quaevis reddenda me totum obligaret, Exc. vestrae observantissimus cultor et servitor,
| |
Osnabrugae, 23 Novembris 1643. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Ian. 1644. |
|