Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 671]
| |
Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Quaeram mihi aditum ad reginam, nunc valentem rectius, ut duo mihi mandata simul exsequar, gratulationem de Theodonisvilla, et fidem noviter firmatam de regnorum foe- | |
deribus.Ga naar voetnoot2 Curabo etiam ad cardinalem Mazarinum literas,Ga naar voetnoot3 cui regina nunc turmam optime armatorum equitum deditGa naar voetnoot4 ad ipsius custodiam, non sine causa, cum quantum eius crescit potentia, tantumdem crescat male ei volentium numerus. Bellovacensi episcopo cardinalatum se libenter daturum dixerat papa, obiter etiam conquerens, quod eam dignitatem dedisset archiepiscopo Lugdunensi et Mazarino non sponte, sed coactus. Verum regina regens sermonem posthac de Bellovacensi Romae fieri noluit, revocato etiam qui in id missus erat Marescotto.Ga naar voetnoot5 An Rhenum transierit exercitus Guebriani, qui hic dicitur esse XVII millium, at non tantus est, nihildum habemus comperti. At Bavarus magnos delectus facit. Copias eius audimus esse trans Rhenum inter Durlachum et Heidelbergam. Cis Rhenum vero inter Wormatiam et Crucenacum Lotharingicus. Praefectus FrancodaliaeGa naar voetnoot6 monuit ruri habitantes, sua omnia ut in oppidum conferrent. Magontiacensis elector munit GernshemumGa naar voetnoot7 et videtur ibi ad tempus sedem positurus. Trucmullerus ad Nicrum rediisse dicitur, impeditus per Hassicos quominus se cum Hazfeldio iungeret. In Italia Ethruscus princeps Matthias cum Valencaeo Gallo Pistoriam obsident. Mutinensis a Venetis auxilia accepit et in Bononiensem agrum irrupit. Parmensis, unde belli ortum est initium, solus se quietum continet, maluitque Bondenum et Stellatam, loca Venetis opportuna, derelictui habere quam Venetis ea tradere. Ex Hispania haec habemus. Mille et quingentos Siculos mari advenisse, qui Arragoniae succurrant. Philippum Silvam cum octo peditum millibus, equitum duobus millibus et ultra ire contra urbem Monsonum. Classem Gallicam ad Frumentarias InsulasGa naar voetnoot8 sumtis aquis et aliis rebus necessariis apparere apud Carthaginem Hispaniae, classem vero Hispanicam sub Martino Carolo Gades ivisse reficiendis navibus. E Valverda Portugallis dedita exiisse septingentos pedites, equites trecentos. A rege Portugalliae Castellanos evulgatis libellis ad defectionem invitari. Valverdae detracta munimenta; obsidionem vero oppidi Badaios[ae] derelictam a Portugallis ob superventum ingenti numero Castellanorum et Andaluzianorum. Reginam Hispaniae, ut ostenderet suam in ista regna fidem, obtulisse suam operam regi ad tutandos fines, sicubi praesentia sua posset esse utilis. Ad comitem Sancti Stephani, qui Gallaeciam defendit, ab urbe Hispali missa L millia ducatorum; etiam Castellae duas regiones ultro sibi indixisse tributum ad CCC ducatorum millia. Non tamen eo minus Salvaterram - ea Gallaeciae urbs est - receptam a Portugallis. Novas auri fodinas in eadem Gallaecia repertas apud Sancti Sebastiani urbem. Ducentas cistas nummorum, quos regales vocant, missas | |
ex Hispania Genuam. Maximam auctoritatem consiliorum in ea aula esse penes Ognatum et Monteregium; esse etiam in gratia Ludovicum Arovium, Olivaresii propinquum, sed ita ut publicis negotiis nondum misceatur. In Anglia Harcurtius ad se venienti Essexio, ut parlamentariorum principi, digniorem dedit locum.Ga naar voetnoot9 At Montacutium ei, quanquam minas reginae regentis nomine adhibenti, reddere parlamentarii pernegant. Id impedimentum non leve est ad legationis successum. Sed alterum non minus, quod Galli offenduntur promotis ad praecipua aulae munia hominibus, quos ipsi Hispano quam Gallis benevolentiores existimant; quos inter numerant Cottingtonum et Digbyum. Quodsi ea suspicio Gallis demi non potest, relinquent Angliam, Scotiam, Hiberniam suis magnis malis, quae Gallicis artibus sata nonnulli existimant. Augebit diffidentiam legatus qui ab imperatore in Angliam venire dicitur disturbandis, ut saepe antehac, quae pro Palatino capi possent consiliis. Sed neque Galli serio rem Palatini agere videntur. Audio enim cardinalem Mazarinum in id laborare ut vetera foedera cum Germanis principibus renoventur, in quibus sunt et ecclesiastici electores et Bavarus; utque idem fiat cum principibus Italiae ferme ad eum modum quem Henricus IV paulo ante mortem suam moliri coeperat.Ga naar voetnoot10 Sed ut ad Angliae res revertar, rex Readingae est et late agros tenet; Essexius cum praefectorum et ducum praecipuis Londinii, milites in suburbanis locis. Urbis eius opes commercio cessante exhaustae, fessa bello plebs. Wallerus, Essexio discors, de laboribus et periculis [se] eximit; copiae eius ad Windesoram diffluunt. Essexius auctus novem urbanis cohortibus promisit se ire contra Readingam, ubi rex est, triginta duobus a Londinio milliaribus Anglicis. Ante Harcurtii adventum diligens a parlamentariis facta inquisitio est, an mercatores Londinenses literas accepissent ad dandas ei pecunias et quantas. Iidem parlamentarii manus iniecere omnibus bonis regiis, reginae, principum, ita ut et silvarum regiarum arbores ceciderint vendiderintque, nimirum ut regem suum faciant, quemadmodum polliciti sunt, omnium regum potentissimum. Novum etiam fecere sigillum parlamenti. Iudicia dormiunt; nihil aliud agunt magistratus quam exsequi edicta militaria et tributaria. Sperant regii in regis manus ventura oppida Hullum et Plimuthum, pressa magnis incommodis. Apamiensis in Gallia episcopus, amicus Bellovacensis episcopi, impeditur ne in possessionem episcopatus sui perveniat, etiam bullis Romae retineri iussis. Noyerius Tellerio cessit de officio secretariatus. Iesuitae quidam in suis homiliis acerbius invecti sunt in librum doctoris Sorbonici Antonii Arnaldi, probatum a multis archiepiscopis, episcopis et doctoribus, id agentem ut veteres de paenitentia canones quantum fieri potest revocentur. Eos episcopi qui Lutetiae sunt, ad se vocarunt ut dictorum rationem redderent. Dixere se exemtos ab episcoporum inspectione. Episcopi, cum nulla talis exemtionis documenta in parlamento probata sint, negant eius habendam rationem. Latent adhuc legati a Dania et Polonia. Spes est ex XXII millionibus annuis ali posse LX mille peditum, equitum supra XX millia, quae sufficere putat Gallia. Erlachius Uberlingae alimenta intulit.Ga naar voetnoot11 Melos pacata ad Fontem Episcopi, loco id nomen est, seditione militari Bruxellas iisse dicitur.Ga naar voetnoot12 Cantelmus esse Machliniae, Savedra Antverpiae, in Lucemburgico Beckius. Duci Anguiano contra ducissam Esguilloniam lis est. | |
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia et res Suedicas prosperet provehatque, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
[Lutetiae,] XXIX [sic] Octobris/VII Novembris 1643.
Audimus qui in Italia sunt Gallos munimentum exstruere inter Vercellam et Casale, Hispanos autem illis in locis se tenere Mortaram inter et Bremum. Castellani in Gallaecia esse dicuntur ad octo millia peditum, equites mille. Johannes Souza PortugallusGa naar voetnoot13 quadraginta vicos incendisse fertur, obsidere Tuiam oppidum.Ga naar voetnoot14 Mille equites Epirotae pro Hispano conscribuntur.Ga naar voetnoot15 Hispani qui in Catalania sunt Algoveram et Almenas apud Leridam recepere. Rex Britanniae in potestate sua habet pontes qui supra Oxoniam sunt Meidenhadum usque. Insula Sancti Laurentii, Plimutho obiacens, principi Mauritio Palatino se dedidit. Comes Clevelandus, regiorum unus, cepit oppida Bedfortium et Huntingtonum. Advecta sunt Falmuthum in usum regis arma et alia bello necessaria. Wallerus Portmuthum se recepit, cuius oppidi pro parlamento praefectus est. Parlamentarii literas quas ferebat Montacutius ad regem ac reginam Angliae Harcurtio reddiderunt. Putem non abs re fore si regina nostra etiam ad ducem Aurelianensem et ad principem Condaeum scribat, ut consilii regii capita. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Theodonisvilla capta. Foedera Gallica firmata. Cardinalis custodiam corporis accipit ob malevolos. Bellovacensis ad cardinalis dignitatem non commendatus. Varia de bello in Germania, Italia, Hispania, Portugallia. Auri fodinae repertae in Gallaecia. Autoritas Ognati, Monteregii et Arovii in Hispania. Galli ab Anglis offensi. Palatini res Gallis parum curae sunt, de foedere cum Germaniae et Italiae principibus sollicitis. Turbae Anglicae. De Apamiensi episcopo et lite iesuitarum. Consilia Gallorum de exercitu. Belgica. Italica. Hispanica. Regis Portugalliae et Angliae successus. Monet ut regina Suediae ad Aurelianensem et Condaeum scribat. |
|