Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6420. 1643 september [12]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Dux Vindocinensis et uxor eius ex iussu reginae regentis abiere.Ga naar voetnoot2 Dux Bellifortius adhuc in carcere est Vicennensi. Campio, qui in carcerem ductus dicebatur, fuga id malumGa naar voetnoot3 intervertit. Amandati multi, Mombasonia remota longius, Chevreusia quoque discedet. Discessit Castellinovius. Causae harum mutationum non vulgantur, sed plerique aiunt, cum rex aegrotaret atque etiam cum iam fato functus esset, reginam semet et liberos suos commendasse in fidem Vindocinensis liberumque eius, multaque dedisse animi in ipsos singulariter affecti indicia, nec alios calidius laborasse pro regina, ut ad eam solam regni regimen perveniret.Ga naar voetnoot4 Nunc vero cum percipiendi essent istorum officiorum fructus, postquam omnes alii qui restituti sunt, aut veteres suas praefecturas aut novas accepere, vident isti solos se esse sine honoribus. Nam Britanniam Armoricam, quae Vindocinensis praefectura fuerat, sibi retinuit regina, ideo quod ei diceretur non sine periculo provincia[m] fore in eius manu, qui ex materno suo sanguine ius sibi in eam esse diceret. Maris imperium, quod regina in repensationem eius praefecturae Vindocinensi destinaverat, quominus ad eum perveniat, obstant princeps Condaeus et dux Anguianus, faventes affini suo Bressaeo, duci Fronsaco, qui illud imperium nunc obtinet. Hic dolor iuvenem elati animi ad consilia praecipitia egit. Cardinalis Mazarinus vero quo tempore accepit structas sibi insidias, domi se suae continere ausus non est, sed in Luparam se recepit. Et nunc effecit ut Chavigniacus a legatione exoneratus hic manere iussus sit. Itaque Chavigniacus comites quos praemiserat, revocavit crediturque recuperaturus eam quam ante habuit dignitatem. De his duobus foederati quod querantur non habent, sed alieni sunt a pace uterque ex cardinalis Riceliaci praescripto.Ga naar voetnoot5 Dicunt bellum externum pro remedio esse contra motus internos. Alii putant fieri posse ut etiam durante bello externo civile aliquid erumpat ex metu ferme omnium, ne acerbus ille Riceliaci dominatus per discipulos eius reducatur. | |
Ducem Anguianum audimus iturum, ut se cum mareschallo Guebriano, qui partim citra, partim trans Rhenum copias habet, iungat, pariterque Germaniam invadant. Et iam eo praecessit Ransovius, primum agmen ducens. Contra dux Carolus, desperans ea se hic adipisci posse quae voluit, peditatum suum et partem equitis ad Mosellam misit, ut se cum Beckio iungant; partem autem equitatus alteram addidit Merciaco, qui Guebriani motus observat. Imperator ipse ad exercitum qui in Bohemia Moraviaque est, iturus dicitur, ut nobilitatem Hungaricam eodem trahat. Francofurtensem conventum idem imperator trahi vult,Ga naar voetnoot6 annitente Bavaro, qui causam Palatinam ibi tractari mavult quam in conspectu Europae totius, id est Monasterii et Osnabrugii.Ga naar voetnoot7 Placuit maiori parti illius conventus ut ante actorum oblivio normam acciperet a Pace PragensiGa naar voetnoot8 et constitutione novissima facta Ratisbonae.Ga naar voetnoot9 Contradicunt protestantes, quanquam sententiis victi. Princeps Condaeus ultro proposuit persolvendas duci Aurelianensi pensiones regiae liberalitatis eius temporis quo extra regnum fuit, assentiente Mazarino; ita illi duo sibi principem obstrinxere. Siricum et alia ad Saram loca in potestate sunt ducis Anguiani. Melos ab electore ColoniensiGa naar voetnoot10 obtinuit copias caesarianas quae in illis erant locis; sunt autem supra tria millia. Eos ad Mosellam exspectat Beckius. Corpus comitis SuessionensisGa naar voetnoot11 BalionemGa naar voetnoot12 portatum est. Sunt qui hic proponant ex sale posse a rege percipi XXV milliones. Dux Ingolismensis inter Mosam et Mosellam aliquid habet copiarum. In Hispaniam advenisse dicitur minor classis Americana. Rex Hispaniae adhuc Caesaraugustae est, Motta Odincurtius Barcinone apud classem. In Tarragonam mari illata sunt alimenta. Omnibus in Italia foederatorum copiis imperat Parmensis, et de pace Mantuae agitur, non sine bona spe. Obsidetur adhuc Trinum. Mareschallus Guebrianus pontem navalem in Rheno habet inter Argentoratum et Benfeldum. Bavaricus exercitus sex millibus maior est Guebriani exercitu, apud Offenburgum se tenens, cepitque Oberkirkam. Beckii exercitus pecuniam accepit in oppido Sancti Viti. Dux Guisius dux et par Franciae in parlamento receptus est. Qui pecunias regias tractarunt, decem milliones dabunt regi mutui nomine, ut a peculatuum poenis se eximant. Regina donationes ad quingenta scutatorum millia a se factas revocavit ex consilii sententia. In Hibernia indutiae in annum factae sunt. Coniecti Dublini in carcerem qui regi adversati fuerant; exempti carceri qui regias partes foverant. De parlamento Anglicano non tantum proceres diffluunt, sed et plebeius ordo scinditur. Londinii civitas per se tutelae suae prospicit. Scoti venire cunctantur, quia pecuniae illis non praebentur ab Anglis. Regii qui Glocestriam intraverant, deiecto ponte pensili ne plures intrarent, interfecti sunt. Non obstitit tamen id damnum, quominus regiae partes invalescant. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet eiusque consilia prosperet, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, IX/XIX [sic] Septembris 1643.
Chavigniacus erit in consilio arctiore, nomine ministri Status. Eius loco in Germaniam ad pacis negotium ibit Servianus,Ga naar voetnoot13 qui in Italiam erat iturus; in Italiam vero ibit marchio Sancti Chaumontius.Ga naar voetnoot14 Episcopus Bellovacensis, qui in consilio erat arctiore, et Lexovicensis, qui multum in aula valuit, abeunt, iussi an sponte incertum. Dux Anguianus Longuium obsidet, nec satis liquet, sitne ultra iturus. Dani a Batavis liberum ad Dunquercam aditum expetunt.Ga naar voetnoot15 Neapoli ob difficiles delectus edictum est sub poenis gravibus, ne quis exteris militet, sub quo nomine comprehenditur et pontifex. Is arma et nautas misit ad instruendas naves longas, per quas obsistat Venetis et Ethrusco. Centum autem et quinquaginta scutatorum millia misit ad Bononiam ad militis stipendia. Aula Hispanica lugubres vestes sumsit ob mortem Galliae regis exhibetque ei honores mortuis solitos. Regii in Anglia et Glocestriam obsident et Barstapulum. Audimus Macauntem in Sina applicuisse se partibus Portugalliae regis, filium autem regis Monomotapae in Africa ad Oceanum ad fidem christianam conversum per dominicanos ex gente Lusitana. Sancti Germanus Gallus, qui pro regina Medicaea multa contra Riceliacum scripsit, huc venit et a Mazarino reginae regenti commendatus est. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De variis in ministerio aulico mutationibus earumque causis. Lotharingicae. Bavarus cur conventum Francofurtanum protrahi velit? Qua arte Condaeus et Mazarinus Aurelianensem sibi obstrinxerint? Reditus ex sale. Hispanica. Italica. Rhenana. Qui res pecuniarias administrarunt pro redi(m)enda vexa quid offerant? Anglica. Varia. |
|