Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6179. 1643 april 18. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Sollicitos nos merito habet regis valetudo,Ga naar voetnoot2 non sane qualis vulgatur qualemque optare debemus. Iecur ei effluere dicitur, aiunt medici in aliquot menses ei posse vitam produci, nisi deliquia, quibus saepe tentatur, eum abripiant.Ga naar voetnoot3 Quodsi quid ei eveniat, quale fert mortalitas, multa sunt mala ante oculos. Raro enim pupillare regnum et muliebris tutela in Gallia sunt sine bellis civilibus. Nec id ignorant, quorum nunc res Gallica in manu est, unde creduntur laboraturi, ne in idem tempus incidat bellum externum et civile. Ad civile evitandum ambitur opera principis Condaei;Ga naar voetnoot4 ad ponendum externum, ut una cum sociis fiat, tempore opus est. Indutias longas, per quas Galli possessionem retineant, non videntur daturi aut imperator aut Hispanus. Dicitur huc pacis promovendae causa venturus Matthias, ducis Ethrusci frater.Ga naar voetnoot5 Protestantes, suspicax hominum genus, ut ait Thuanus,Ga naar voetnoot6 putant pontificem id omnimodo acturum, ut Suedi e Germania discedant. Qui res hic | |
regunt et eorum nomine DavausiusGa naar voetnoot7 affirmant sine sociis se nihil acturos; addit Davausius anniti se, ut arma in Germaniam vertantur. Spes mihi fuerat data adeundi regem, sed inanis, ut apparet, nec conqueror, cum idem aliis eveniat. Noyerius, velut accepta a rege excusatione maiorum curarum, retinet inspectionem in arcem Fontis Bellaquei, in fabricas regis, monetam et typographeium. Causae, quae contra eum afferuntur, non graves sunt, nempe quod maximos exercitus dederit propinquis suis Mottae OdincurtioGa naar voetnoot8 et Ossenvillio,Ga naar voetnoot9 quod sacerdotia omnia et munia publica in propinquos suos conferri curaverit. Caeterum lucri abstinens ipse, suos ad idem condocefecit. Germani duces multum semper de eo conquesti sunt.Ga naar voetnoot10 Sed et nunc Vinariensi militi negatur pecunia, nisi novum sacramentum faciat regi soli, sine ulla, ut antehac, Germaniae mentione. Erlachius autem periculose aegrotat, non sine veneni suspicione. Vetuit rex frumenti evectiones. Iesuitae apud plebem manent in suspicione eius culpae, ita ut in publico eorum quidam etiam verberati sint. Dinetus adhuc apud regem manet.Ga naar voetnoot11 Mileraius in regis gratia nutat. Dux Anguianus, Halerius, Jevrius ad Picardicum finem iere. Ossenvillius huc venire dicitur. Duo Palatini electoris fratresGa naar voetnoot12 a Roma huc venerunt, ubi multum eis honoris exhibuit cardinalis Barbarinus.Ga naar voetnoot13 Dux Carolus Wormatiam rediit. Videtur Bavarus non obtenturus regimen belli per tres circulos. Liber Francofurti vulgatus est, in quo proponitur, ut imperator pacis causa domui Palatinae det XIII milliones [sic].Ga naar voetnoot14 Brunsvicenses legati iverunt petitum nova mandata.Ga naar voetnoot15 Interim Hassici Magontiacensibus terris imminent.Ga naar voetnoot16 Noyerii partes non quidem in consilio illo intimo, sed in scribendi opera, quam secretariatum Status vocant, implebit Tellerius, qui exercitui regis Italico adfuit antehac, Mazarino summe amicus. Chavigniacus putat iam se liberatum a legatione, quam ei Noyerius per aemulationem imposuerat. | |
Uberlingae abscinduntur commeatus; contra in arcem Dertonae illatum est aliquid alimentorum. Princeps Thomas decem millia habet secum parata, ut eam arcem periculo eximat, sed hostes itinera ei faciunt intuta, et arx ipsa hostili vallo clausa undique est. Non ultra apparent ad Landresiacum hostiles copiae, unde quidam tacitas pactiones suspectant. Haeret captivorum permutatio. Motus quidam fuere, sed non diuturni, et Rhotomagi et Burdegalae. Theodonisvilla duobus millibus custoditur. Iesuitae admitti voluerant ad conventus facultatis theologicae Parisiensis. Opposuerat ea se, et cum regii ministri iudices in eam rem dare voluissent, facultas dixit rem eam non nisi ad parlamenti cognitionem pertinere. Nunc papae nuntius effecit, ut ea de re iudicatio differatur. Rex Angliae cum parlamentariis indutias fecit, commerciorum libertate nondum restituta.Ga naar voetnoot17 Deus, excellentissime et illustrissime domine, res has valde fluctuantes regat ad bonum Suediae et christiani orbis, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, VIII/XVIII Aprilis 1643.
Denuntiatum est regi periculum vitae, dictum hoc et reginae. Placuit regi reginam esse tutricem liberorum et regni, fratrem summum copiarum ducem, principem Condaeum, cardinalem Mazarinum; cancellarium, Butellerium, Chavigniacum consiliarios regni immutabiles. Haec parlamentaria auctoritate probabuntur. Vulgat legatus Portugallicus foedus factum inter regem suum et Suediam non de commerciis, sed de societate belli et pacis.Ga naar voetnoot18 Id credo ideo fieri, ut Hispanus, id credens, imperatorem avertat ab omni pacificatione cum Suedis. Galli aperte negant sibi tale foedus esse cum Portugallis. Dicitur hic imperator a Turcis orasse auxilia contra Suedos, adeo vano conatu, ut contra in Hungariae fines facta sit a Turcis irruptio. Leopoldus dicitur adiutor fore electoris Trevirensis. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: (Qu)ae ex regis instante morte metuantur. Noyerio quae im(put)entur. Conditiones Vinariensi exercitui oblatae. Varia. (Tel)lerius in Noyerii locum et secretariatus munus admissus. (Ie)suitarum cum Sorbonna contentio. Administratio regni (qu)ibus demandata. Portugalli Lusitanicum cum Suedis (fo)edus iactant. |
|