Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 193]
| |
Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Dissimulare non possum multa esse quae me hoc tempore non patiantur esse extra | |
sollicitudinem. Dominus Chavigniacus se ad iter parat;Ga naar voetnoot2 vult comitem sibi ire dominum Gothofredum, eum qui hic vivit et historiae veteris novaeque peritissimus utilem regi praebet operam.Ga naar voetnoot3 At is se excusat, causamque amicis dixit, quod nolit misceri consiliis quae in fraudem foederatorum institui videt. Pater Angelus, qui patri Josepho quondam adiutor fuit,Ga naar voetnoot4 dixit fore ut exercitus regis protestantium sumtu vivant. Et certe Guebriani miles exhausit solum Wirtenbergicum.Ga naar voetnoot5 Mileraius autem, si dux Anguianus convaluerit ut Picardiae limiti praesidere possit, iturus in Treviros.Ga naar voetnoot6 Tum vero susurratur in Belgico confinio collocuturos cardinalem Mazarinum et Melonem, nempe ut clam alios suorum quieti consulant. Id quo rectius fiat, volunt Galli post diem quem Danus praefinit, tres sibi menses sumere ordinandis rebus suis. Vulgant iidem ad Guebriani exercitum mitti pecunias et supplementum ad sex millia, de quibus multi dubitant. De captivis mutandis convenit. Est hic extraordinarius legatus ab Ethruriae duce ad iusta reginae matri peragenda. De Dertona res adhuc incertae. In Hispania vinculis exemti Medini-Sidonius et Ferrandinus, exercitus imperium Philippo Silvae datum. De Rosis in Catalania et de Motta Lotharingica rursum obsidendaGa naar voetnoot7 sermones iactantur, sed incerti. Ab Helvetiis legatio hic exspectatur. Deus has res omnes ad bonum dirigat et christiani orbis et privatim regni Suedici. Idemque, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XXV‹I› Martii/IIII Aprilis [1643].
Decem naves longae cum militibus a Neapoli exspectantur; Mediolanum ibit is miles. Turca LX naves longas instruere scribitur. Super indutiis universalibus in Anglia haesitatur. Fiunt interim locales indutiae. | |
Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino/domino Axelio Oxenstiernae, reginae regnique Suedici magno cancellario, senatori, armorumque per Suediam rectori summo, etc., libero baroni in Kymitho, etc. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Fraudes Gallorum suspicatur. Exercitus illorum sumtibus protestantium in Germania vivunt. Varia. Italica. Hispanica. |
|