Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5796. 1642 juli 19. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Frater regius postquam in terras Pedemontanas venit,Ga naar voetnoot2 rogatus a rege ut ad se accederet specialius explicaturus, quae nuper misso viro nobili regi significaverat de susceptis rerum variarum consiliis, de quibus veniam precabatur, redire in Galliam ausus non est, metuens ne rex, aliquoties ab ipso deceptus, tandem securitati suae consuleret cum ipsius incommodo. Multi ita sentiunt, Sanctimarcium a rege, de cardinalis nimia potentia saepe familiariter querente, postquam id excusaverat, compulsum ut cogitaret, quomodo regem ea molestia liberaret, et, uti a rege iussus erat, usum Thuani consiliis. Caeterum reginam matrem - quam iam obiisse in summis miseriis intelligimus - consciam factam eorum quae agitabantur, et nunciis de eo missis Bruxellam immiscuisse alia consilia Galliae periculosa et iis implicuisse minorem filium.Ga naar voetnoot3 Quae autem et qualia ea fuerint, dicere non possum, cum ea res occulta sit et pro studio atque odio diversi diversa disserant. Cardinalis autem, qui regis vestigia secuturum se dixerat, valetudine utens non bona - iterum enim post ultimam incisionem nova se vomica ostendit in brachio - sed graviorem etiam quam est eam simulans, subsistit Tarasconae, nimirum, quemadmodum arbitrantur multi, ut de captivis, qui iam per delegatos iudices audiri coepere, statuatur aliquid absente rege deturque effectui, ne forte rex ob veterem amicitiam intercedat. Et certe Thuani frater, qui in illa loca venerat, ut fratris adversa sublevaret, illuc iussus est discedere. Regi adsunt perpetuo Mazarinus, comes Chaviniacus, Noierius. Ducis Bulionii uxor significavit se facturam, ut Sedanum in fide regis maneat, si marito suo nihil noceatur. Dux Longovillanus in Italiam iam abit.Ga naar voetnoot4 In mari ad Catalaniam duae naves Hispanicae a Gallis captae; Gallica una arsit. Perpinianum adhuc defenditur. Missae ad eam urbem liberandam ex Hispania copiae ad portum Rosarum exscensum fecere. Motta Odincurtius dicitur rediisse in Arragoniam. Halerius Diosam obsidet. Contra eum it dux Carolus. Guichius quinque peditum millia, duo equitum habet non longe a Sedano. Beckius apud Valentinianas inter amnes se tenet. Harcurtius, cum nihil contra eum efficere potuerit, rediit Verbinum. Legati Palatini adhuc Viennae retineri se patiuntur in spem concordiae.Ga naar voetnoot5 Sed res Anglicae in turbis manent. Multi a parlamento ad regem deficiunt; reliqui labascunt et ad conditiones | |
venturi videntur. Lamboius, Mercius, Ladronius bello capti iam Diepam venere, deducendi ut putatur in arcem Silvae Vicennensis.Ga naar voetnoot6 H. Grotius. | |
IX/XIX Iulii 1642.
Rex manus iniecit reditibus fratris sui atque etiam filiae eius. Chaviniacus quaerit aliquas vias reconciliaturae. Eam iam audimus sic factam, ut in Nizziaco, Pedemontani agri oppido, frater regis maneat, ducenta millia librarum francicarum habeat annua, relegatis in alia loca domesticorum praecipuis. Comes Chaviniacus iam ad cardinalem rediit. Galli e Tabernis Alsatiae egressi captivum fecere Ottonem Ludovicum ringravium. Rex Britanniae pergit munire loca ad Scoticum limitem, Novum Castellum, Barvicam, Carlislam. Walli et Lancastrenses pro ipso sunt. Cupit, parlamentum habeatur extra Londinium ob assiduas seditiones; ut intra sesquimestre tempus negotia sua absolvant; ut revocent libellum iniuriosum in regem. Haec si fiant, omnibus indulgentiam pollicetur, decem exceptis, qui iudicandi sint secundum leges. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Inquisitio ulterior in cardinalis hostes. Cardinalis morbus et in puniendis adversariis circumspectio. Qua conditione Bulionaeus recipiendus. Varia nova. Quomodo frater regi conciliandus. Anglica. |
|