Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5615. 1642 februari 22. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex postquam Lugdunum venit,Ga naar voetnoot2 et militem et quae ad comitatum ipsius sunt necessaria praemisit Narbonem. Et sane res Gallorum tam per Catalaniam quam per tractum Ruscinonensem et grandis et celeris auxilii indigent. Nam et Elnam et alia quaedam loca periisse Gallis audimus. Duo millia equitum ducis Caroli, quae ad Mosellam tenuere, et Gillo Hasius cum illis copiis, quae Hohentwilam obsederant, eunt ut Hatzfeldium sustentent. Papam graviter aegrotasse certum est. Addunt quidam emotam ei et mentem. Sunt tamen rumores hic, qui et restitutam valetudinem nuntiant et augeri ab eo copias. In ducem Parmensem excommunicatio publicata est. Misit ad eum aliquem cum arcanis mandatis praefectus regni Neapolitani. Galli in Italia muniunt Mentonum, qui locus a Nicaea maritima non procul ad principem MonaeciGa naar voetnoot3 pertinuit. Contra autem Hispani in eadem ora muniunt Finale et Villam Francam. Et in Nicaeam venere a Neapoli milites quingenti cum rebus ad bellum necessariis. Qui vero in Casali sunt Galli irrita in Mortaram tentamenta habuere. In Pedemontana regione non videntur exercitus prodituri ante mensem Maium. Hohentwilae munimenta reparat augetque praefectus et cisternas aqua implet metuens novi obsidii. Caesariani vero imperatoris subditos de vicinis locis detrahunt, ne inde tributa Hohentwilam veniant. Hispani, qui in Lucemburgico sunt,Ga naar voetnoot4 venientes a Meti commeatus intercepere. Marchio Breszaeus Rupellae classem parat ituram in Hispaniae oras. Rex autem in belli usus decem milliones secum fert. Duae cohortes sive regimenta Diepae imponuntur navibus, incertum an ut comitis Guebriani copias augeant, an vero subventurae regi Britanniae, qui Porthmutum et portum HillaeGa naar voetnoot5 per fidos praefectos tenere adhuc creditur. | |
Savedra Hispaniae legatus a Mediolano in Helvetios rediit plenamque potestatem habere se dicit de negotio comitatus Burgundici. Sed cum Comitatenses illi praesidium ab Helvetiis Galliae federatis accipere nolint, aegre poterit inveniri ratio eos ponendi in pace et dicitur rex Galliae cum quibusdam eorum locorum hominibus arcana habuisse consilia, quae non successerunt. Turcae Aulonem in Dalmatia muniunt. Conventum de pace qui Galliam gubernant, quantum possunt, morantur. Ego Deum precor ut eam det bonam, etc. Lutetiae, XII/XXII Februarii 1642.
Audimus Turcas Asaci obsidionem plane dereliquisse; classem ex illis locis Constantinopolim reverti; sedatas [quae] cum Persa ortae erant novas controversias. In his, quae hic de Anglis publicantur, parlamentarii multum accusantur, tum quod invadant iura vetera regum, tum quod presbyteros catholico-romanos morte puniant. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Continuatum iter regis Narbonam versus. Papae morbus et in Parmensem excommunicatio. Italica. Tractatus de neutralitate comitatus Burgundiae concedenda. Anglica. |
|