Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5344. 1641 augustus 31. Aan F. Sprecher von Bernegg.Ga naar voetnoot1Nobilissime et amplissime domine, Quanti Nobilitatem vestram semper fecerim ob constans studium tuendae patriae libertatis et pacis inter christianos, ipsa coniecturam forte facere aliquam poterit magis ex verbis meis quam ex factis, quia bene de Nobilitate vestra loquendi semper mihi fuit, bene autem faciendi | |
magno meo cum moerore nunquam mihi facta est copia. Caeterum ego mihi eius iudicii plane sum conscius vidique amicam manum Nobilitatis vestraeGa naar voetnoot2 magno cum gaudio ipsoque ex animo tum communi Rhaetorum tum Nobilitati vestrae omnia prosperrima deque et huius et illius morbis plurimum doleo. De controversia Engadinae Inferioris et octo Iurisdictionibus multa didici partim ex rumore, partim ex scriptis editis et non editis. Audio autem nuper prodiisse ea de re libellos,Ga naar voetnoot3 qui hucusque non pervenerunt. Eos si quando videro aut Nobilitatis vestrae comitate aut alia quavis occasione, potero rectius de toto negotio et iudicare et, si ita res tulerit, loqui. Ulyssem,Ga naar voetnoot4 de quo loquitur epistola Nobilitatis vestrae, non minoris facio quam illum, quem Homerus proposuit politicae prudentiae exemplar, et, si rebus id ostendere possum, faciam. Suedi nostri fedus de integro fecere cum GallisGa naar voetnoot5 duraturum ad pacis usque tempus, in cuius spem id fedus factum est. Federi adiunxit se domus Lunaeburgica. Idem facturam puto Hassiae viduamGa naar voetnoot6 cum electore Brandenburgico.Ga naar voetnoot7 Inducias fecit Suedia in annos duos, et alia inter eos agitantur maiora. Deus nos magis magisque illustret ad cognoscendam veritatem suam et viam pacis ac sic nos ad bona aeterna praeparet. Nobil. vestrae ad omnia officia paratissimus
| |
Lutetiae, 21/31 Augusti 1641. |
|