Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4927. 1640 november 14. Van Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina etc. Gratiam et favorem nostrum singularem. Nobilis et magnifice, nobis sincere fidelis, Mensis et amplius est, quod intelleximus reginam Galliae secundo genitumGa naar voetnoot2 peperisse. Prius itaque tibi transmisissemus literas, quibus christianissimo regi eo nomine gratulareris, nisi aut literas eius rei a sua Serenitate aut baronem RorteumGa naar voetnoot3 id indicaturum expectavissemus. Nunc etsi neutrum hactenus factum sit, visum tamen nobis fuit tibi committere, ut officium istud gratulationis peragas. Igitur clementer tibi mandamus, ut prima quoque occasione accessum ad regem impetres, literas pro te scriptas et quarum apographumGa naar voetnoot4 hisce adjunximus, eius Serenitati offeras, et quae noveris praeterea facere ad hanc rem nostro nomine contesteris et proponas. Moram autem, quae intercessit vel ex praefata caussa vel aliis pro tua prudentia excusabis. Atque hisce te divinae protectioni gratiose commendamus. Sacrae regiae Majestatis regnique Sueciae respective
| |
Dabantur Stocholmiae, die 4 Novembris Anno 1640. | |
Adres: Nobili et magnifico, nobis sincere fideli, nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, domino Hugoni Grotio. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Ian. En in dorso: 4 Nov. 1640. Regina. |
|