Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4840. 1640 september 18. Van C. SarraviusGa naar voetnoot1.Vir illustrissime, Plenissime nuper coram satisfaciebas dubiis, quae tibi proponere ausus eram circa divinitatem et satisfactionem D.N. Iesu Christi, de quibus extare nihil in aureo tuo libelloGa naar voetnoot2 de Veritate Religionis Christianae nonnulli male feriati falso criminabantur, eoque nomine quodque mihi tela suppeditaveris, quibus eos confecero, ingentes habeo agoque gratias. Aliud superest, de quo quia tunc non succurrit, iterum - veniam dabit summa tua humanitas - te interpello. Pagina 14 novissimae editionisGa naar voetnoot3 dicis: Deum consilium suum celasse apostolos de mundi exitio; quinimo illos eum quasi imminentem exspectasse et in scriptis suis docuisse, citatis in hanc rem pag. 369 in nous I Cor. XV, 54 et I Thessal. IV, 15-16, quibus ex locis probare intendis credidisse Paulum diem Domini esse in proximo. Haec autem opinio attentius ad calculos revocata omnem scripturae sacrae authoritatem elevare videtur. Si enim istud crediderint apostoli et docuerint, certe in eo falsi sunt. Si autem in hoc perperam nos docuerunt, in quo procul dubio, quemadmodum in reliquis, eos a Deo afflatos credere par est, qui constabit in aliis religionis capitibus, quae non fortius ab illis affirmantur, eos non esse hallucinatos? Tu, vir illustrissime, hunc nodum facile solves nec me, quem tot tantaque habere voluisti tui amoris argumenta, hac exspectatione fraudabis. Ita quaeso precorque et me nominis tui studiosissimum assiduumque cultorem amare perge. Vale, Tibi illustrissimaeque tuae dignitati magisque
| |
Rothomagi XVIII VIIbris MDCXL. | |
In dorso staat met andere (latere) hand: Inscriptio erat: A monsieur, monsieur Grotius, concell. d'estat et ambassadeur de la roye et reguring de Swede. A Paris. |