Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4319. 1639 oktober 1. Aan G. VossiusGa naar voetnoot2.Velleium tuumGa naar voetnoot3, iuvenis eruditissime, accepi, notasque percurrere illico properavi ea aviditate, qua omnia Vossiana legere soleo. Feci vero id non cum voluptate tantum, sed et cum fructu. Plurimum doctrinae historiae illustratio, limatum judicium, coniecturae ostendunt. Puto gavisuros omnes, qui aut te aut literas amant. Ad me tamen praecipua pars gaudii pertinet, quod domus vestrae amantissimus in ea spero aeternas fore literarum laudes. Parenti vestro plurimum gratulor tot habenti non natura tantum, sed et studiorum successione filios. Quo maximo gaudio, diu ut fruatur, Deum precor. Scylacem fratris tuiGa naar voetnoot4 nondum accepi alioqui et de eo responsurus. Interim | |
omnia felicissima vobis precor omnibus, illud vero praecipuum, ut diu spectetis patrem, pulcherrimum exemplar, et ille in vobis diu imaginem suam recognoscat. Tuus et patris et tuo iure
| |
Lutetiae, Calendis Octobribus anni MDCXXXIX. |
|