Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4245. 1639 augustus 8. Van Matthias MyloniusGa naar voetnoot6.Illustrissime domine, Etsi ea est magnitudo beneficiorum, quae vestra Excellentia in me contulit, ut vel sola materiam scribendi mihi potuisset suppeditare, silui tamen usque dum alius rei occasio me invitaret. Talis est inexpectata illa militis Brandenburgici irruptio in Livoniam. Habuit ElectorGa naar voetnoot7 toto hoc vere copiarum suarum delectum in Borussia sine dubio, ut iis ad defensionem patriae uteretur. Sed quia intervenientibus nostris transitu in Marchiam est prohibitus, converterat se in Livoniam, ut vel populatione eius BaneriumGa naar voetnoot8 reliquosque e Germania revocaret. Res vero ita a Livonis narratur. Centum sunt, qui induti vestem rusticam dispersi tamen et incompositi Curlandiam transiere vehentes secum in carris specie domesticae suppellectilis arma et alia bello necessaria. Hi ubi Livoniae limites attigissent, illico castrum commissarii cuiusdamGa naar voetnoot9 Jungfruhof nominatum occupant firmantque. Tandem ubi omnia sibi opportuna deprehendunt, Düne flumen traiiciunt et proxima quaeque urbis populantur. Verum gubernator Erik | |
AndersonGa naar voetnoot1, cui iam res a duce CurlandiaeGa naar voetnoot2 fuit significata emissis 600 velitibus, quibus imperat dominus Des OuchesGa naar voetnoot3, omnes eos in fugam egit caesis 70 et 25 captis. Reliquum quod erat manipuli aquis Dunae absumtum est. Ridiculum est quod de duce eorumGa naar voetnoot4 referunt. Is sive casu quodam, sive providus futurorum sibi loco cavit. In adversa ripa constitit, manu, voce, vultu suos adhortatus. Et cum fugam suorum non posset sistere, solus nuncius esse voluit acceptae cladisGa naar voetnoot5. Referunt tamGa naar voetnoot6 captivi esse in procinctu 5000 militum, qui ulturi sint praecedentium fortunam. Verum est quo illis obviam eatur. Riga tribus militum millibus est munita. Adhaec e vicinia miles convolat. Propugnaculum quoque, quod advenientes in flumine naves tutari debet, ab omnibus necessariis et idoneo milite est prospectum. Adeo ut istic nihil metuendum videatur, nisi forte quod antequam iustus exercitus possit coire, aedes, segetes aliaque damnum sint passura. De rege DaniaeGa naar voetnoot7 hic quoque spargitur, quasi is tres naves in insulam Livoniae Ø̈sel misisset, specie eius tuendae, re tamen vera ut illic quoque nostrae fortunae insidiaretur. Sed haec authoribus suis relinquo. Certum tamen est exiisse portu Hafniensi tres naves, quibus fuit imperatum observare littora et portus Borussicos, quidque portendant PoloniGa naar voetnoot8 et Brandenburgici consilia. Haec sunt quae de nostris rebus ab istis oris habui, cetera ut viciniora, ita ab aliis melius exponentur. Restat igitur nunc unicum, scilicet et vestrae Excellentiae supplicem, velit hoc quod raptim hoc congessi non temeritatis et audaciae damnare, sed accipere ceu obsidem affectus mei humillimi gratissimique. Ubiubi ero, nunquam tacebo maxima V. Excellentiae merita in nostram patriam et coelestes animi dotes. Interea, quod feci semper, Deum orabo, ut vestram Excellentiam diu communi omnium saluti et literarum prosperitati incolumen velit praestare. Illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus
| |
Amstelod. VIII Aug. Anno M.DC.XXXIX. | |
Adres (met andere hand): Inscriptio erat Illust. excellent. Hugoni Grotio S.R.M.tis SueciaeGa naar voetnoot9 apud Christianissimum RegemGa naar voetnoot10 Legato. |
|