Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4026. 1639 maart 19. Aan G. MüllerGa naar voetnoot5.Nobilissime domine, Non ita meis incommodis damnisqueGa naar voetnoot6 percellor, ut non illustrissimo domino SalvioGa naar voetnoot7 vestraeque Nobilitati optem persolvi melius ea, sine quibus neque dignitas sustineri neque animi alacritas retineri possunt. Mihi et dominus SpiringiusGa naar voetnoot8 et | |
HeufdiusGa naar voetnoot1 egregia pollicentur. Sed hactenus de tanta summa, quam erogo quotidie necGa naar voetnoot2 teruncium accepi. Spero magnum dominum cancellariumGa naar voetnoot3 rationes inventurum in posterum, quae me ab hac sollicitudine liberent. Domini BanneriiGa naar voetnoot4 res prosperas laetus intelligo. Spero eum brevi prope a nobis abfore. Quod si nunc dux BernhardusGa naar voetnoot5 valeret, quem Iouxii morbus ex aegritudine animi contractus retinet, haberetque copias, quales vellet, possent resurgere afflictae per Germaniam res et, quod his diebus regiGa naar voetnoot6 ostendi tum factis foederibus tum et communi utilitati congruere, transferri in eas partes unde venit, bellum, ut qui Germaniae malis fruuntur, adeo non indolent, suarum rerum damno ac metu ad pacem bona fide expetendam cogantur. Sed et quae debetur duci pensio tarde proceditGa naar voetnoot7 et offensam non dissimulat cardinalisGa naar voetnoot8 et rex Germanicas suas cohortes tum Basileae tum Argentorati dilectuGa naar voetnoot9 instituto augens substrahit duci militem, pecuniae abundantior eoque largior. Praeterea ut res illis in locis Galliae, non Germaniae gerantur, habiturus dicitur in Alsatia exercitum FeuqueriusGa naar voetnoot10. Si aut Suedia, quae bene duci vult, pecuniam haberet, aut qui habet Anglus, duci eam daret, non dubito, quin hoc anno res ingentes sperare nobis liceret. Nunc hac in parte rebus laborantibus spes nobis omnis in domino Bannerio est, forte et aliquid in TurcaGa naar voetnoot11, qui capto, ut rumor ab Italia fert, Bagdeto bellum cum PersaGa naar voetnoot12 finire vult quaesiturus alios, in quos incurset quietis impatiens. Veneti extra metum non sunt pacis adhuc suae incerti, quanquam reddita et commerciis libertas. Itaque Dalmatiae loca quantum possunt firmant operibus, milite, classe. Sed spero Gallos id effecturos in aula Ottomannica, ut coeat pax talibus legibus, quae neque graves nimium sint divitibus Venetis neque ingratae avidis donorum Turcis. Id si fiat, viderint Hungariae et Poloniae regesGa naar voetnoot13. Quae suadet dominus Bannerius Brunsvicensibus Lunaeburgicisque ducibusGa naar voetnoot14 rationeGa naar voetnoot15 non carent. Sed, ni fallor, metus, ne res imperatorisGa naar voetnoot16 aliquando resurgant, tum et pudor, ne toties mutatae fidei arguantur, detinebit eos in periculoso illo statu neutra arma sequentium. Illustrissimi domini Bannerii literis ad electoris Saxonis filiumGa naar voetnoot17 delectatus | |
sum redeunte mihi in memoriam LysandriGa naar voetnoot1 dicto: qui gladium teneat, eum de terrarum finibus optime disputareGa naar voetnoot2. Placent et illustrissimi domini Salvii literae ad regem DaniaeGa naar voetnoot3 qui certe nihil habet, quod de nobis queratur, quamdiu Batavis, sine quibus agere Gallia non potest, non minusGa naar voetnoot4 quam sine Gallia Suedi, non cavetur de tuto itinere exGa naar voetnoot5 recepta semel formula. Quando armorum a rege Daniae metus abscessit reque compertum est non posse ab eo diu inutilem militem ali, verba ejus non facient, quominus Suedi nostri et belli et pacis negotium ex suo magis quam ex ipsius usu digerant. Dolent mihi quae de principe electoreGa naar voetnoot6 vestra Nobilitas scribit; non magni negotii res est adeo concussum principem funditus evertere. Est sane, qualem Nobilitas vestra describit, dominus RusdorfiusGa naar voetnoot7. Britannis otii cupido male cedit, quod foris cum lucro habere potuerunt cum damno inveniunt domi. Et quantum video nondum curationem patitur illud malorum novis, ut fit in seditione causis quotidie accrescentibusGa naar voetnoot8. Id si ita durat, habebunt quidem Angli, quo se nobis excusent, ne arma socient, sed quominus et nos ipsorum exemplo fruamur spectaculo obstare non poterunt. GotziusGa naar voetnoot9 capite amputato Ingolstadii docet, quam periculosa sint ista imperia. Dux Vinariensis ut sua tutetur aliquid habet, id est extra praesidia quinque peditum, tria equitum millia ad portanda trans Rhenum arma non satisGa naar voetnoot10. Deus, Nobilitatem vestram propitius tueri pergat. Nobilitatis vestrae studiosissimus atque obligatissimus
| |
Lutetiae, 9/19 Martii 1639. |
|