Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3979. 1639 februari 19. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime domine, De Brisaco justa est Excellentiae vestrae sollicitudo in literis 7 Februarii datisGa naar voetnoot5. Perstat aula cupere urbem. DuxGa naar voetnoot6 in aulam nondum venit et causas habet justas appropinquante belli gerendi tempore, quod ipsum in Germania impendi quam in Burgundiae comitatu publiceGa naar voetnoot7 utilius fuerat. Gallorum multi, nec protestantes tantum, sed et alii, ipsi Galliae tutius ac conducibilius fore existimant Brisacum duci et rebus propinquo et vigilanti custodiendum relinqui, simul efficacius id fore ad amicitias Germanorum retinendas aut quaerendas. Videbimus, an rationes istae et ducis constantia plus valiturae sint quam cupiditates Gallorum. Lotharingi ducisGa naar voetnoot8 interceptae sunt literae, quibus non dissimulat ingens dedecus imperatorisGa naar voetnoot9, ni hic annus prioris anni peccata corrigat. Ubi redierit huc marchio VillaGa naar voetnoot10, videbimus, ecqua spes sit ducem illum ad Gallorum partes transducendi. Ego id vix fieri posse arbitror. D. BanneriiGa naar voetnoot11 tam bonus prae hostili exercitus, praeterea colloquium ita deproperatum cum D. DavausioGa naar voetnoot12 aliquid nobis magni pollicentur. | |
De pace nihil sperari potest, quamdiu pro Batavis negatur diploma, quale datum olim fuit. Haec hostium tergiversatio causam nostram meliorem facit. Imperator videtur caetera post Brisacum ponere; itaque sedem positurus in aliqua urbe, quae a Rheno non multum absit. RexGa naar voetnoot1 autem Galliae et cardinalisGa naar voetnoot2 concessuri putantur ad Belgicae fines magna ad eam partem successuum spe. Interim vastitas agrorum, populorum miseriae, et si PersaGa naar voetnoot3, quod et hic creditur, ad pacem adigatur, gravis primum Pannoniae TurcaGa naar voetnoot4, mox metuendus et aliis, magna sunt ad dandam accipiendamve pacem argumenta, nisi spes ut agricolas, ita principes aleret, meliora sibi semper in futurum ominantes. Nacti sunt largiendo Veneti potentes amicos, per quos sperant in gratiam sultani se posse restitui; quo et Gallia allaborabit parato jam ad iter legato illuc ituro LahaioGa naar voetnoot5 nomine. D. HagaeGa naar voetnoot6 periisse exGa naar voetnoot7 naufragio fructum diuturni laboris et literatis, quam is attulerat in qua se exercerentGa naar voetnoot8, materiam, dolendum sane. Sed maxime mors patriarchae CyrilliGa naar voetnoot9 et, quae inde consecutura est, rerum mutatio. De episcopis dejectis et coitionibus armatis Scotorum contra regisGa naar voetnoot10 voluntatem intellexi et ego. Cumque etiam e Batavis duces ad se rex vocet, videtur res utrinque ad vim spectare et ad illa domestica versis regni curis mansura domus Palatina, quo nunc est in statu, id est, miserrimo. Nec aliud hic, quod dicam, habeo quam τῶν ἀδοϰήτων πόρον εὗρε ΘέοςGa naar voetnoot11. Cepit jam dux Vinariensis in comitatu Burgundiae Nazaretum oppidum. Alterum S. Claudii oppidum ad pactiones venit. Arx Iouxia firmissima in eo tractu obsidione ab eo premitur. Castra et quae loca comitatus vicinorumque montium in potestate sunt ducis plena suntGa naar voetnoot12 frumenti, vini, laridi. Neque minus Brisacum, quo et XXX machinas novas misit dux, videturque ipse eo se transferre velle. Comitatenses Burgundi ad Orsanum sub principe FranciscoGa naar voetnoot13 se colligunt ipso duce Lotharingo tenente se ad Remiremontium et consiliorum quae capiat incerto. Caesariani quae circa lacum sunt Constantiensem implevere alimentorum copia; militem, qui in Franconia hyemavit, in Sueviam revocant; literis et promissis tentant primos VinariensiumGa naar voetnoot14, atque ipsum ducem, qua de re literas immensa pollicentes, sedGa naar voetnoot15 apud tam constantem animum inanes vidi. Ex iisdem caesarianis ductorum non pauci Viennam ivere consultatum de hujus anni rebus. Non nimis | |
expeditum erit imperatori, quo se vertat. Nam et haereditariae ipsius terrae sub onerum sarcina gemunt; suspectus TransilvanusGa naar voetnoot1 formido a Turca, perplexa multa. Hohentwilae quoque praefectus WiderholtiusGa naar voetnoot2 cessator non est. Cepit is modo Dutlingam. Magnae duci Bernhardo, magnae D. Bannerio ostentant se occasiones, si pecuniae non desintGa naar voetnoot3. Deus cuncta ad bonum regat universalis ecclesiae ac Excellentiam vestram sospitet. Excellentiae vestrae sincero cultu observantissimus
| |
Lutetiae, 19 Februarij 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. 16/26 Febr. 639. |
|