Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3976. 1639 februari 16. Aan F. SpanheimGa naar voetnoot1.Vir reverende, Plurimum me tibi debere ut vere ita libenter profiteor. Debere autem et publico et privato nomine. Publico, quod res prosperas regni nationisque Suedicae cordi tibi esse semper et sermone et scriptisGa naar voetnoot2 et factis abunde ostenderis neque gloriaeGa naar voetnoot3 eorum praedicandae defueris. Privatim, quod benignum in me affectum, benignum de me judicium testari volueris et literis ad me scriptis et in ipsis editis libris honesta mei nominis mentione. Praeterea vero quod tomis secundo et tertio Dubiorum EvangelicorumGa naar voetnoot4 liberaliter me donaveris. Legi eos quamprimum potui maxima cum aviditate. Satis mirari nequeo diligentiam tuam in evolvendis tot interpretibus, partim antiquis, partim novis, quibusdam etiam horum mihi ignotis hactenus; tum vero non pauca chronologiae historiae praeceptorum video abs te quam ab aliis enucleatius exposita. Neque doleo quaedam, quae ego pridem annotaveram, mihi tuo labore praerepta. Quin gaudeo potius meum judicium tuo, viri tam eruditi, judicio confirmari. De dogmaticis, quae passim libris istis intersparsa sunt, quid sentiam, dicere neque negotia, quae me nunc urgent, permittunt et, si permitterent, excederet ea res epistolae modum. Quare alii tempori et occasioni id reservandum est. Interim velim mihi dari in quo et beneficiis tuis vicem rependam et quanti mihi sis patefaciam. Rogo, salutes meo nomine viros amplissimos D. SaracenumGa naar voetnoot5 et D. GothofredumGa naar voetnoot6 ac virum reverendum D. AdeodatumGa naar voetnoot7. Tibi ipsisque et omni reipublicae vestrae omnia opto quam felicissima. Scribebam Lutetiae XVI Februarii MDCXXXIX. Tuae Claritudinis studiosissimus
|
|