Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3950. 1639 januari 29. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime domine, Verum est quod scribit in epistola 18 JanuariiGa naar voetnoot6 Excellentia vestra Gallos calide id agere, ut in sua manu sit Brisacum. Metuere se dicunt, ne per ducisGa naar voetnoot7 mortem aut casum alium quod ipsorum pecunia partum est in hostium perveniat manus. Contra vero dux timet, ne siquid regiGa naar voetnoot8 aut cardinaliGa naar voetnoot9 acciderit humanitus mutatis, ut solet fieri, Gallorum consiliis pax Brisaci largitione redimatur, sibi pereat belli praemium. Terrent et exempla tot urbium, tot castellorum amissorum per Gallorum negligentiam. Neque vero spernendum aliud, quod Germanos, quorum voluntates, si fieri potest, nobis recolligendae sunt, nulla res gravius offendet et a duce alienabit quam si videant morem introduci augendi Galliam de rebus imperii. Quid futurum sit et an media aliqua possit reperiri via, quae utrisque metum demat, videbimus. Si quod fert rumor et ipse praedicat, venturus huc est dux, id nobis signum erit non irritos spei suae Gallos fore. | |
Ex Italia et aliunde literae nuntiant Hispanis ita videri non posse recuperari Brisacum neque Vinariensem a possessis distrahiGa naar voetnoot1, nisi captis Helvetiorum illis urbibus, unde ducis alitur exercitus. Ea res an Basileenses et eorum vicinos excitare possit, ut consiliis fortibus suae prospiciant tutelae, discemus cum tempore. Apud Rhaetos magis magisque gliscit paucorum potentia plebe invita. Et Stegam et pontem ad Rhenum Rhaeti ex Mediolanensi regione revocati tenent, quibus stipendium ab HispanoGa naar voetnoot2 est. Princeps CondaeusGa naar voetnoot3, qui hic nunc est, sperat se hoc anno magni aliquid gesturum ad Hispaniae fines. Det DeusGa naar voetnoot4. Quomodo de ante actis se purget, videbit ex charta, quam mitto, Excellentia vestra. Vidua SabaudicaGa naar voetnoot5 in literis ad Helvetios eam conjurationem, quae deprehensa est, eo pertinuisse ait, ut Augusta Taurinorum caperetur conscio et arcis praefectoGa naar voetnoot6 ac praeterea Carmaniola. Sed rumor per Italiam sparsus adjicit propositum fuisse iis, qui hanc rem susceperant et viduam et puerum ducemGa naar voetnoot7 transferri Mediolanum. Duci ipsi haud firma valetudo accendit spes cardinalis SabaudiGa naar voetnoot8, qui amissis nunc reditibus, quos in subalpina regione habebat, ab Hispano victum petit multum laborante Sabaudi legatoGa naar voetnoot9, ut Romam revocetur a pontificeGa naar voetnoot10. De pace Persica dubitatur. Nam literae, sed veteres, de obsidio adhuc Babylonis loquuntur. Sed quando in fines Persarum se injecitGa naar voetnoot11 rex MogolensisGa naar voetnoot12, credibile est Persas utrique pares non fore. Nisi hyems impediret, non levibus, ut nunc, pugnis, sed justis praeliis et obsidionibus et classibus inardesceret in Venetos bellum. Non dubium est, quin processus BanneriiGa naar voetnoot13 nihil magis impediat quam, si ipse in Lusatiam Silesiamque se promoverit, suspectus a tergo DanusGa naar voetnoot14 cum sociorum agmine. Quorum de consiliis ut rectius judicemus, exspectanda nobis acta conventus Luneburgici. Bellum hoc, si quod unquam, insolentiae plenum est | |
et licentiae militaris post se trahens inopiam ac solitudinem, quarum ad defugienda tributa vis est omni oratione efficacior. Nisi Angli in foedus veniant, de quo Galli pene desperant, non puto hic quicquam actum iri pro Ruberto principeGa naar voetnoot1, quem audio ita antehac rerum sacrarum fuisse incuriosum, ut facile spe aliqua honorum ad mutationem impelli possit. Inter principem MauritiumGa naar voetnoot2, qui hic est, et ducem NemorosiumGa naar voetnoot3 nuper verborum intervenit acerbitas. Reconciliatio facta est authoritate Condaei principis, cui ego diligenter causam PalatiniGa naar voetnoot4 ut aequiorem commendaveram. Venit ad me princeps Condaeus ipse et narravit mihi curae sibi fuisse honorem principibus omnibus suspiciendae domus. Legatorum Britannicorum ScutamoriusGa naar voetnoot5 hinc abit, manet LicestriusGa naar voetnoot6. Multa hostium tenent Galli et Vinariensis, hostis Gallici soli nihil. Itaque credibile est Gallos ad pacem difficiliores fore, praesertim cum pecuniae adhuc suppetant et advocatur huc ChevreusiaGa naar voetnoot7, ut ducem LotharingumGa naar voetnoot8, apud quem gratiosa est, permoveat ad proprias pactiones. OfferturGa naar voetnoot9 ei pro Lotharingia ducatus intra Galliam aliquis nec sane deest ei quod de imperatoreGa naar voetnoot10 queratur. Legatus a Polonis, qui Venetiis fuitGa naar voetnoot11, Genuam ac Florentiam invisit, inde ad pontificem iturus. Italorum sermonibus ad cardinalatum destinatur frater imperatorisGa naar voetnoot12. Legatus, qui Constantinopoli est, VenetusGa naar voetnoot13 in adventum judiciumque sultaniGa naar voetnoot14 reservatur. Dicitur qui ad Euxinum est TartarusGa naar voetnoot15 cum millibus quinquaginta in Moscoviam irrupisse. Multae autem Cosaccorum Asacensium naves a Turcis captae. Nobis magis expediret Turcam omissis Persis, Venetis, Russis, pro aggere se objicere Austriacorum felicitati in multorum pernitiem exundanti. Landscronum se duci Vinariensi dedidit. Magnis praesidiis tenet hostis quae circa Brisacum restant. At Constantia ait sibi se tutandae sufficere, militum metuens. Mortuus est Benfeldii QuernhemiusGa naar voetnoot16, vir egregius. Sex millia militum ex Helvetiis conducere regi permissum. Thanum etiamnunc defenditur. MerciusGa naar voetnoot17 in Lotharingia hybernat. Ad defensandumGa naar voetnoot18 comitatum | |
Burgundiae, in quem hinc Galli, inde Vinarienses irruunt, exspectantur Hispanorum sub SarmientoGa naar voetnoot1 cohortes. Deus, Excellentiam vestram et ejus necessitudines servet sospitetque. Excellentiae vestrae sincero cultu obstrictissimus
| |
Lutetiae, 19/29 Januarij 1639.
De incluso epistolae epistolio feci quod Excellentia vestra voluerat. Legi cum magno dolore: atqueGa naar voetnoot2 utinam tam meae sit potestatis adferre remedium quam malis talibus commoveor. Compertus est ducis Vinariensis exercitus ad Porentruiam undecim millia. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae, 4 Febr. st.v. 1639. |
|