Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3902. 1638 december 25. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Sermones habui cum D. comite LicestrioGa naar voetnoot6 de iis, quae per D. RoumGa naar voetnoot7 et D. SalviumGa naar voetnoot8 praeformata et in Suediam Angliamque missa spem nobis bonae societatis praebere videbantur. Rogabam adjutor ut esset. Ipse autem ostendebat displicere sibi D. Roi consilium, priusquam certo sciretur, quo arma nostra tenderent. Quantum ex sermone ejus nonnihil diverso ab iis, quae dixit antea, conjicio, placet Anglis Danica illa cum Saxonicis coitio, vellentque et ipsi de nostro largiri Pomeraniam pro Palatinatu recipiendo. Dicebat Gallos tanto Suedis validiores semper paratos fuisse cum Anglis talia pacisci, qualia nunc Hamburgi cuderentur etiam exclusis Suedis. Quod tamen Galli semper pernegarunt. Praeter hoc negotium commendavi et ipsi et collegae ejusGa naar voetnoot9 curam pro transamasiana regione, maritima quippe et ad flumen posita navium maximarum patiens, unde Batavis primum, forte et Anglis aliquando malum immineat, si Hassicus, qui iis in locis agit, miles caesarianus, deinde ex caesariano, ut nunc mos habet, subito Hispanus fiat. Vereri me, ut verum sit, aut satis diligenter agatur, quod Galli dicunt, laborare se, ut Hassicas illas copias in suam aut electoris PalatiniGa naar voetnoot10 militiam traducant. | |
Manet hic etiamnum cardinalis BiquiusGa naar voetnoot1. Laborat inter cetera, ut componat controversiam, quam Roma habet cum Riceliaco cardinali ob edictum illud de pecuniis Romam non mittendisGa naar voetnoot2. Causa ejus edicti fuit, quod cardinalis Riceliacus plurimas habens abbatias, unde beneficia plurima pendent, ea ipsa beneficia Romae a pontificeGa naar voetnoot3 donari et sibi magna, quae ex collatione proveniunt, lucra interverti non patiebatur. Nunc in eo sunt, ut praedam hanc partiantur. Quod si fiat tollaturque edictum, spondet Biquius liberum fore posthac cardinali AntonioGa naar voetnoot4 exercere protectionem Gallicam et eo jure episcopatus in Gallia vacantes nominaque eorum, quos rex episcopatibus destinat, collegio cardinalium proponere. DelphinusGa naar voetnoot5 jam ter mutavit nutricem. Fugiunt eum conquisitae ad hoc feminae, quod ubera earum morsicando lancinet robustus calidique spiritus puer non sine omine futurae rapacitatis. Haec nunc habebam, Excellentissime et Illustrissime Domine, et vota pro Tuae Sublimitatis prosperis rebus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 15/25 Decembris anni 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|