Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3708. 1638 augustus 7. Aan C. l'EmpereurGa naar voetnoot1.Accepi, Constantine doctissime, nunc quidem tua liberalitate, pro qua gratias ago maximas, sed legi multo ante ac diligenter legi virisque talium amantibus commendavi librum tuum egregiumGa naar voetnoot2, ut omnia sunt tua de illis Hebraeorum legibus, quae Romanis legibus, Aquiliae ac de Pauperie aliisque nonnullis respondentGa naar voetnoot3. Ostendis plane utriusque te hujus juris et maxime ejus fontis, unde fluunt leges, id est, aequi bonique esse intelligentissimum. Maximi facio quaecunque abs te hactenus sunt edita: quibus si unum etiam addere velis munus, explicationem eorum, quae Hebraei de regimine synagogarum scripsere, facies rem publico utilem, mihi vero et aliis, quos novi, multis expetitam plurimum. Clavem ThalmudicamGa naar voetnoot4 me nondum vidisse miror. Sum enim inquisitor satis diligens in talia, quae nisi abs te tuique similibus dari non possunt. Ego si qua in re possim ostendere, quanti tua dona quanti eruditionem tuam plane singularem faciam, nulli parcam operae. Vale, vir eruditissime, cum omnibus, qui virtutem literasque amant. Tuus tuo summo merito
| |
Lutetiae, VII Augusti MDCXXXVIII. | |
Ignorare non debes me literas tuas Octobri scriptas anni, qui exiitGa naar voetnoot1, modo demum accipere, ne me negligentem in respondendo gratiasque agendo putes. |
|