Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3535. 1638 april 22. Aan P. CunaeusGa naar voetnoot1.Virorum eximie: Ex filioGa naar voetnoot2, quem ad vos remitto, intellexi cum dolore eas, quas ad te misi antehac epistolas non pervenisse. Accidit autem idem mihi saepius et in aliis epistolis, ut non venirent quo volueram, sed maxime in eis, quae Lugdunum destinabantur. Causam suspicari mihi facilius est quam certo dicere. Nunc vero eum nactus, cujus de fide ac diligentia in meis praeceptis exequendis non dubito neque magis de tui observantia, dedi ei has literas primum, ut noris me inter eos non postremum esse, qui summam tuam eruditionem virtutesque tanta eruditione dignas suspiciunt libenterque aliis praedicant tum vero debere me multum tibi, quod pro vetere amicitia, quae mihi cum viro excellente socero tuoGa naar voetnoot3 tecumque fuit, quam adversis meis indolueras, tam laetatus sis iisdem in prosperiora conversis, tumGa naar voetnoot4 etiam quod quae absenti mihi praestare officia ac benevolentiae testimonia non poteras, ea in alterum me, id est filium meum, abunde liberaliterque contuleris. Mihi vero, quanquam respondere his benefactis nisi animi grata cogitatione non possum, tantum tamen est in tua bonitate fiduciae, ut rogare te ausim, ne grave ducas, quae bene coepisti, porro tueri filiumque hunc meum ut patiaris de tuo maximo lumine lumen sibi accendere. Ego vicissim in iis, quos mihi commendare volueris, ostendam plurimum tibi apud me esse auctoritatis. Vale, optime cum tuis omnibus, XXII AprilisGa naar voetnoot5 MDCXXXVIII. Lutetiae. Tuae Amplitudinis studiosissimus
| |
Adres: Amplissimo summaeque eruditionis viro D. Petro Cunaeo, antecessori in celeberrima studiosorum Universitate Lugduni Batavorum. In dorso schreef Cunaeus: Accepi 19 Maii 1638. |
|