Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3506. 1638 maart 27. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Literae tuae ad me datae XV MartiiGa naar voetnoot2 recte ad me pervenerunt. Angli ita loquuntur perplexe, ut, quid velint, vix possit intelligi. Interim maritimas illas cum Gallis dissensiones gaudeo esse compositas. Pacem, ut recte judicas, et universalem et bonam caesariani daturi non sunt, seorsim a Gallis non volent Suedi neque vero poterunt consummato jam, ut sperare me ab Hamburgo literae jubent, Wismariensi foedereGa naar voetnoot3. Praeterea crescent Suedis animi ex prosperis rebus ducis VinariensisGa naar voetnoot4, quae BannerioGa naar voetnoot5 rem bene gerendi et occasionem et exemplum dabunt. Capta a duce signa pendent e tholo maximae hic aedis. Captivi partim mittuntur Benfeldium partim Hohentwilam partim Montempellicardi dempto SavellioGa naar voetnoot6, cujus consuetudine dux delectatus eum apud se retinet. A Batavis non dubito, quin electorGa naar voetnoot7 habiturus sit illa, quae petit. Sed pecunia opus, sine qua nec fit nec servatur exercitus. Eam rex AngliaeGa naar voetnoot8 daturus ne sit aut passurus a suis subditis dari, id est, quod nunc ἀποπαϱαδοϰοῦμεν. A Batavis quamprimum ire aliquem ad Warsaviensem conventumGa naar voetnoot9 e re sit. Mittet eodem Daniae rexGa naar voetnoot10. Praeter externos multos etiam Polonorum vectigal inimicos habebit. Nam in regionalibus conventibus quidam omittendum vectigal illud censuere, quidam non regi, sed regno eos deberi reditus. Si obtinere propositum rex PoloniaeGa naar voetnoot11 poterit, non dubium est, quin Suediam quiescere non sit passurus. At si alii satis multi validique se oppununt, erit id et suave et utile Suedis spectaculum. Nuntius PolonicusGa naar voetnoot12 nondum auditus est: dissertaturus creditur de pace et pro vectigali. Quod dignitatem regni tutatus es in ReisioGa naar voetnoot13 non salutando, laudo plurimum. Ostendit periculum Trajecti ad MosamGa naar voetnoot14, quam intuti sint illi hospites, qui id malum sunt machinati, quo diligentius erunt observandi in posterum. | |
In Brasilia Batavorum arma tantum tenere orae maritimae et gloriosum est et non parum id confert ad res communes parte hostilis curae viriumque eo tracta. Sicut his laetor, ita tristem me sollicitumque reddunt Hassiacae induciae majus malum pariturae, nisi brevi in armis appareat PalatinusGa naar voetnoot1. Vinariensis res satis bene processuras spero. Exercitus ejus jam habet X millia, auctus transfugiis et ad victoriae famam concursu. Addent ei GuebrianusGa naar voetnoot2 et SmidsbergiusGa naar voetnoot3 millia, ut dicuntur, octo; sed, ut solet, decrescet nonnihil is numerus. Tum vero, si et Galli in Navarra aliquid promovent et Bannerius Silesiam ingreditur et Batavi cito se ostendunt et cardinalis ValettaGa naar voetnoot4, qui ob CrequiaciGa naar voetnoot5 mortem in Italiam mittitur, Hispanos occupatos tenet, erit quod hunc annum non infelicem nobis fore speremus. De Rijnfeldii deditione exspectamus nuntios interpellatione jam, ut mos habet belli, rite facta. Rhaetorum primoribus XX millia scutatorum divisit legatus HispanicusGa naar voetnoot6 nec minus Lucernae Helvetios pontificios largiendo sibi devinxit iter, ut videtur, per eas terras ad Constantiam atque inde in Vinariensem quaerens. Ea res protestantium, qui illis sunt in locis, gaudium ob Vinariensis victoriam metu injecto refrigerat. Opto valeas floreasque cum tuis omnibus, Illustrissime Domine. Excellentiae Tuae singulari cultu observantiaque perpetua devinctus
| |
Lutetiae, XVII/XXVII Martii MDCXXXVIII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. Hagae Comitis 3 Apr. st. n. Ao. 1638. |
|