Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3126. 1637 juni 21. Aan H. BignonGa naar voetnoot2.Vir Summe, Rogavit me enixe GirautiusGa naar voetnoot3, ut causam hanc ad se pertinentem, cujus et nomina et brevis conjectio hoc epistolium comitantur, commendarem tibi, quantum religio judiciorum patitur. Est is juvenis adjutor admissionalium regisGa naar voetnoot4, cujus amicitiam non ob hoc tantum colo, quod saepe opera ejus opus habeo, sed et quod humanitas ejus amari meretur. Neque leviter me sibi obligavit, cum initio legationis meae ad superandas, quae se objiciebant, difficultates, quod potuit, id autem non parum erat, contulit. Non omittam duo addere, quae eum tibi propius insinuent, quod et avunculus ei fuit ServinusGa naar voetnoot5, vir magnus nisi successori comparetur, et praeceptor Emundus RicheriusGa naar voetnoot6. Ad haec sacra mihi nomina nihil addo amplius, nisi precari et hoc eum, ut causae haec conjectio diligenter servetur, ne ad adversarios manet. Lutetiae, 21 Iunii 1637. Tuae Nobilitati Amplissimae obligatissimus
|