Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3055. 1637 april 30. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Illustri Viro, Hugoni Grotio, Ger. Jo. Vossius, S.P.D. Qui hasce ad te literas defert, is Henricus ErnstiusGa naar voetnoot2 est, multum mihi amicus ob eruditionem et amorem illum, quo doctos omnes prosequitur, longeque acceptior ob eximiam animi integritatem summumque candorem. Fuit is in academia Sorana, ubi jus est professus, Meursii nostriGa naar voetnoot3 collega. Sed serenissimus Daniae rexGa naar voetnoot4 maxima probitate viri intellecta voluit eum esse ephorum filii sui, illustris comitis WoldemariGa naar voetnoot5. Est is natus ex matre admodum nobiliGa naar voetnoot6 quamque rex prope uxoris habuerit loco. Nam et consentientibus eam regni proceribus adscivit et sacerdotali interventu conditioneque illa, ut nascituri comitum essent titulo insignes, cum ex legitima uxoreGa naar voetnoot7 prognati in spem regni educentur et mox ducum titulo gaudeant. Sed de istis, si voles, plenius omnia cognosces ex ephoro, qui gratissimum fore ajebat, si per ipsum potissimum aliquid ad te mitterem literarum. Hanc ego scribendi occasionem eo avidius sum amplexus, quia jamdiu officium neglexi et Arlanderveniae dominus Guilhelmus NoomsiusGa naar voetnoot8 interpellare non cessat de alteris ad te literis exarandis, quibus nomine ejus rogem, ut ne gravate onus illud procurandae ei equestris dignitatis decus suscipere in te digneris. Multos ego id menses facere neglexi, tantum quia putarem non admodum te capi negotiis hujuscemodi et probe meminissem jam antea te authorem fuisse, ut potius hoc exposceret a foederatae Belgicae legatoGa naar voetnoot9, necessario ac propinquo suo. Ajebat noster nec sibi ista excidisse, sed non libenter ei in ulla re obnoxium fore: eo ad te itasse, et quia superioribus literisGa naar voetnoot10 scripsisses, si opera illius propinqui sui uteretur et tua quoque commendatione opus videretur, non illi a te amici hominis officium defore: eo affectum se tuum sibi ulterius etiam polliceri in tantum, ut citra illius operam, quam nolit, haud gravate id honori ejus sis praestiturus. Addebat quoque rem te facturum non ipsi modo longe acceptissimam, sed etiam amicis caeteris, praecipue avunculis duobus, domino ab OsthoornGa naar voetnoot11 et consulari GeelvinckioGa naar voetnoot12 nunc urbis quaestori. Et verum dicere scio; cum singulari eum amore complectantur. Nec sane ulli gravis vivit, comis et humanus omnibus, etiam Graviae familiaeGa naar voetnoot13 peramicus; sic ut mutuae etiam sint vocationes. Eo | |
facilius confido, si absque incommodo tuo possis, hanc suscipies cogitationem; sin aliis item denegaris vel aliud sit, quod impediat, tribus id verbis perscribes; si non ob aliud, saltem ne hoc scribendi officium vel amicissimo homini vel familiae ejus videar negligentius egisse. Caetera ex alteris literis cognosces, quas Hagam misiGa naar voetnoot1, ut per tabellarium citius perferantur. Nam de Ernstio metui, ne in via moram trahat. Iis inter alia hoc quoque Noomsianum negotium complector, ut celerius habeam aliquid de mente tua polliceri, vel si id fieri commode non possit, aliam insistat viam, ad quam scio non defore ei consilium tuum. Illustri conjugi tuae et familiae universae ego, uxorGa naar voetnoot2, liberiGa naar voetnoot3 plurimam dicimus salutem.
Amstelodami. MDCXXXVII. Prid. Kal. Maias, St. N. |
|