Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3049. 1637 april 28. Van J. WittenGa naar voetnoot7.Nobilissime ac Amplissime Domine, Mirifice me senio confectum ac diversis morbis de sanitate deiectum recrea- | |
runt in litteris tuis XII Martii scriptisGa naar voetnoot1 verba illa: ‘Curram festinus. Swediae me totum dedi’. Non te latet, quam aegre semper tulerim tacitum discessum tuum, quo mihi tunc omnis sermo, de deposito Germaniae statu deque eius curandi modo abscissus fuit, atque hic error non aliter, quam praesentia tua resarciri potest. Ab anno M.D.C. magno cum labore, magno cum taedio in eo probe perscrutando totus fui, atque mihi videor non solum Dei indulgentia invenisse remedia, sed etiam ipsorum rationes. Nosti illud CelsiGa naar voetnoot2: Repertis iam medicinae remediis homines de rationibus eorum disserere coepisse, nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quaesitam. Quicquid in uno atque altero notavi, omne illud candide ac syncere effundam in sinum tuum. Ac quia ego cursum, quem Deus mihi largitus est, iam peregi, in locum meum tibi elegi principem meumGa naar voetnoot3, qui te animitus amat, neque ipsef ugies easdem rationes, eosdem labores, atque cum eo meliori fato rem totam peregeris. Nam quom opulenti loquuntur, pariter atque ignobiles Deum testem habeo mihi in omni opere propositum fuisse Bonum publicum quo semper cogitationes meas direxi; quod vero exinde nihil egregii prodiit, non culpa mea est, sed eorum, qui meis conatibus adversati sunt. Ac fortean aliorum sub manu iacta semina virescent incrementumque capient. Infinita puto eius generis exstare exempla, modo in illa quis inquirat. Ego hic finio, ac licet totus senio morbisque fractus, adeo ut me ipsum iam desiderem, tamen te amplectendo, me me ipsum ad pauxillum temporis recuperaturum confido. Atque tunc et corde ac lingua proferam Simeonis illud: ‘Domine iam dimitte servum tuum in pace’Ga naar voetnoot5. Refert Calvinus Philippum MelanthonemGa naar voetnoot6 centies dixisse, cum fessus laboribus ac molestiis oppressus caput familiariter in sinum suum reponeret. Utinam utinam moriar in hoc sinu. In tuo ut moriar votum meum est. Bene vale ac ut te novissime adhuc amplectar, curre festinus. Nomine tuo addictissimus | |
MDCXXXVII, XXVIII Apr.
Apud utrunque cancellariumGa naar voetnoot7 omnem lapidem movebo, ut hac aestate avoceris, atque cum hoc maxime e re nostra ac vestra sit, repulsam iam non timeo. | |
Adres: Nobilissimo ac Amplissimo Viro, Domino Hugoni Grotio ad Christianissimum Galliae Regem, Reginae, Regnique Suedici, Legato. Lutetiam. In dorso schreef Grotius: 28 April 1635 (sic) Witte. |
|