Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2331. 1635 oktober 31. Aan. H. VagetiusGa naar voetnoot2.Sicut Hamburgi cum essem, vir clarissime, magno mihi gaudio fuit, tua amicitia propiore frui, ita ex quo abfui, tum per Germaniam tum per Galliam, nunquam mihi excidit animi tui candor, egregius magnae eruditionis comes. Quo magis gaudeo te e caelibum numero in nostrum ordinem transgressum, ut non tantum operibus juvare possis, ut solent amantes literarum, sed et idem olim praestituros posteritati liberos serere. Id indicantes literasGa naar voetnoot3 serius quam vellem accepi, XXIX scilicet Octobris novi calendarii, nec scio, de quo queri debeam, nec quis eas ad nos, multum vagatas, attulerit. Cum igitur hortator ad nuptias serus futurus sim, superest, ut precator fiam tibique et uxoriGa naar voetnoot4, quam iudicio valere inde, quod maritum te delegit, cognosco, omnia optem, quae novis conjugibus optari solent, aut si quid est amplius. Perfunctorium quid hoc est, fateor, sed si unquam rebus etiam praestare quicquam potero, tibi quod gratum tibive caris sit usui, comperies non parcum operae. Vale, vir eruditissime. Tuae Claritudini studiosissimus
| |
Scribebam Lutetiae XXXI Octobris calend. nov. [MDCXXXV]. |
|