Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2292. 1635 september 28. Aan B. Aubery du MaurierGa naar voetnoot1.Amplissime ac Nobilissime Domine, Sicut ex propinqui meiGa naar voetnoot2, qui filio tuoGa naar voetnoot3 adfuit, relatu bonam satis eius valetudinem laetus intellexi, ita indolui, cum ex literis tuis didici non respondere ejus diligentiam optatis tuis. Hominibus non paucis vino simile est ingenium, quod post primam dulcedinem fervere incipit opusque habet, ut despumando resideat paulatim ductaque inde aspritudine aliqua in lenitatem desinat. Tui si nunc animus commotior est, quam ut sibi modum possit imponere, spero id aetatis esse vitium, cui ipsa aetas accedentibus tuis et amicorum monitis remedium sit allatura. Ego, sicut antehac, ita nunc accepta occasione eius, quem de eo acceperam, nuntii excitavi eum ad cogitationes te seque dignas; operam quoque, si qua utilis esse posset, obtuli; Deumque precor, ut tibi ad bona cetera et hoc addat, ut tum liberos alios, tum hunc videas expectatione tua majorem de se frugem edere. Rerum, quae ubique geruntur, historiam non exsequar; video te in agro positum velut e sublimi specula despicere ingentes bellorum paratus, lusu quodam divinae providentiae in irritum cadentes, sicut aliis temporibus exiguis e seminibus maximarum rerum nascuntur occasiones; venit iam autumnus pluvialis tracturus post se horridam hyemem: quibus tempestatibus velut sepultum bellum per Italiam, Germanias, Belgicam vere reviviscet. Namque id anni tempus, ut olim floribus germinibusque nosci solebat, ita nunc obsidionibus ac proeliis variegari amat, nec vanos puto astrologos fore, si qui in Ephemeridum prognosticis multa nobis talia interspergant. Magnus Suediae cancellariusGa naar voetnoot4 infidis amicitiis cinctus undique fortunae sevienti inconcussum opponit animum id semper cogitans, quomodo rebus tot ac tantis militia a se gestis unum imponat magnum pacis communis atque honestae diem. Id bonum si nondum meretur orbis christianus, optare tamen et voto speque antecapere fas esse arbitror. Impleat Deus, idemque te, amplissime ac nobilissime domine, cum nobilissima uxoreGa naar voetnoot5 ac liberisGa naar voetnoot6 sospitet, quod una uxor mea ac liberiGa naar voetnoot7 comprecantur. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Lutetiae, XXVIII Sept. MDCXXXV. |
|