Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2236. 1635 augustus 17. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Res citra Rhenum non parum concussas rex GalliaeGa naar voetnoot2 non negligenter restituere incipit missa pecunia ad servandum ducis BernhardiGa naar voetnoot3 equitatum additoque exercitu sub cardinali ValettaGa naar voetnoot4, qui primum ad decies mille pedites, bis mille equites habens quotidie e praesidiis eoque exercitu, qui sub LafortioGa naar voetnoot5 erat, augetur tantusque hinc terror hostes invasit, ut soluto oppidi Bipontini obsidio Caesaris Lauteram quoque non sine multo suorum nostrumque sanguine captam dereliquerint Wormatiamque se contulerint, quo et ipse rex HungariaeGa naar voetnoot6 se conferre dicitur. Nuper Galli etiam in Cameracensem terram eique vicinam vim armatam intulerunt et ne idem in Galliam hosti liceat, magna cum cura feudorum possessores ad arma evocantur, quod magnum etiam extremis rebus huic regno semper subsidium fuit. In Italia bellum, quanquam ad id praestrictis foederibus cum SabaudoGa naar voetnoot7 aliisque, nondum prorumpit. Sed magnos dat animos Gallis eorumque amicis altero praelio victor RohaniusGa naar voetnoot8 depulsusque omni iterum Valle Telina ac Valle Monasterii Bormioque hostis, ita ut ille facillimus ex Italia in Germaniam transitus redierit in Rhaetorum Galliae foederatorum potestatem magna cum Rohanii gloria regisque gaudio. Interim et quid eo, quod restat aestatis, facturi sint Gallicus et Batavicus, qui nunc inter Rhenum Mosamque sunt, exercitus, et quid conjunctae eorundem naves bellicae, quae Hispaniam impetiturae putantur, magna heic est exspectatio. Misit rex ad Argentoratum et ad Colmariam idoneos homines confirmandis eorum animis, qui et sono pacis et armis tunc circumstrepentibus non parum labascebant. Speramus siquos Deus successus regiis in ea parte armis dederit, omnia in fide mansura. Deus, Serenissima ac Potentissima Domina, diu Augustam Majestatem Tuam ejusque regnum sospitet. Lutetiae, 17 Augusti novi Cal. 1635. |
|