Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdVix quenquam esse vestratuum puto, cui tantum obtigerit gaudium, cum primum Sanctitatem tuam provectam ad culmen illud patriarchicum intelleximus, quam mihi, non quod nescirem, quam ista fulgida nomina sedumque eminentiam non admiretur animi tui supra omnia caduca positi magnitudo, sed quod Ecclesiae Anglicanae gratularer contigisse verum praesidem, qui omnia, quantum res ferunt, ad purissimum antiquae Christianitatis exemplar revocaret; quod ipsum bonum peccavero, si unius regni aut etiam Britanniarum omnium Ecclesiis putem imputandum, cum latius pateat et ad latissime sparsum Christianae Ecclesiae corpus ita lacerum, ut tamen fibris quibusdam sit connexum, pertineat. Sicut autem diu optavi aliquam nancisci occasionem, qua cultum tui meamque venerationem testarer, ita ornatus legatione in Galliam reginae Suedicae nomine putavi mandatam mihi curam non ita Galliae includi finibus, ut non ad vicina fretoque non magno diremta regna posset se transmittere tuamque Reverendissimam Sublimitatem rogare, ut Suedici regni et rerum, quae Suedi gerunt, salutem bonosque successus partem esse velit suae sollicitudinis. Si privati aliquid publicis liceat adiungere, id praeterea orabo, ut benevolentiam tuam, quam tam liberaliter omnibus impartiris, mihi clausam esse nolis praesertim iam pridem aditum ad eam quaerenti, quippe qui fuerim semper mansurusque sim constanter Illustrissimae Reverendissimaeque Dominationi
| |
V/XV Martii MDCXXXV, Lutetiae. |
|