Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1941. 1634 juli 31. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Multum me consolatae sunt literae, mi frater, tuae, quibus prosperiorem optimi parentis valetudinem intelligo. Ego quas ad te rescribo literas quasi et ipsi scriptas accipi velim. Amstelodamo Francofurtum commeant semper nuntii. Hospitium nunc ubi uxor aderit, quam cras, ut spero, una cum filio filiabusqueGa naar voetnoot6 reperiam in proximo Hanoviae oppido, sumam apud mercatorem Belgam, cui nomen WillequeariGa naar voetnoot7. Petrus et DidericusGa naar voetnoot8 spero eos profectus in sua quisque arte facient, ut brevi in usu aliquo esse possint. Hic non ille tantum Iunii filiusGa naar voetnoot9 adverso rumore est, sed ei illi, qui, dum omnem undique gratiam aucupantur, tyronibus tanta onera imponant. Gallia videtur ad motus novos spectare. Danus pacis negotium commendat annitente Anglo. De Euangelicorum restituenda communione multi et reformati et lutherani praeclara habent mandata. Egi heri cum legatis Brunsvicensibus. Sed non potest res toto seculo corrupta subito sanari. Erumpunt nunc mala, quae Euangelicae rei attulit synodus Dordrechtana, quae parum abest, quin EphesinaeGa naar voetnoot10 nomen eripuerit τῆς λῃστϱιϰῆς. Vale cum parentibus optimis, uxore tuaGa naar voetnoot11 et liberis. | |
Francofurti, 31 Iulii 1634 novi Cal. Cras itidem hic exspectatur legatus OxenstierniusGa naar voetnoot1 multa habens de Anglis querenda. Tui amantissimus frater
|
|