Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1789. 1632 september 11. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot6.Facis more tuo, vir amplissime, cum mei curam tam amice geris. Ego tibi meis de rebus certi nihil significare possum. Haereo in villa ad Albim undique circumspectans, cui me potissimum credere debeam. Certe nisi nimium mihi | |
placeo, inveniemus aliquem, qui nos paulo pluris faciat quam illi, quorum dignitati, saluti, commodis, tanta pars vitae meae impensa est. Et tamen utcunque res ceciderit, perferre jubebimus fortem animum. Mollis sit necesse est, si cui tanta malorum consuetudo callum non obduxit. Ad filium tuumGa naar voetnoot1 scripsi velut meopte impulsu et spero nec ingratas illi pro eo, quo ipsum prosecutus sum amore nec inutiles literas fore. Commendavi eas MarbaldoGa naar voetnoot2, ut et has ad te. Uxor nunc mecum est unaque tibi, tuaeGa naar voetnoot3, tuis ea optat omnia, quae optare jus fasque est. De aula cogitandum filio tuo non arbitror. Si tamen pertendit, nullus est dignior, ad quem se applicet Sueciae regeGa naar voetnoot4, apud quem multum valere poterit CamerariiGa naar voetnoot5 commendatio. 11 Septembris novi Kal. Anno 1632. |
|