Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1738. 1632 februari 6. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot9.Recte conjicis, vir illustris, me in mare hoc, ad quod redii, satis adhuc fluctuum reperisse. Neque vero non id provideram, sed tamen paulo plus animi in iis, qui aut boni sunt aut satis boni, me reperturum speraveram. Nunc video plerisque | |
loquendi libertatem ademtam, malorum, quae nobis evenerunt, memoria. Itaque incertus sum etiam nunc, haerere adhuc debeam apud eos, quibus non ingratus sum hospes mentem aliorum meliorem opperiens, an alio transferre sedes, quo non inhonestis conditionibus vocor. Res Suecorum regisGa naar voetnoot1, adeo prosperae, ut etiam desidem tam diu palatinumGa naar voetnoot2 in spes novas erexerint, - ivit enim in quondam sua nostro equitatu comitatus - omnium etiam belli mala maxime sentientium aures ad de induciis sermones occlusere ita ut, qui nuper Hagae fuit RubeniusGa naar voetnoot3, tantum non delusus abierit. Non est dubitandum, quin occasio regi vestroGa naar voetnoot4 nata sit partem aliquam viciniae sub tutelae nomine sibi adsciscendi, quod jam de Lotharingia satis feliciter successit: ituro longius exemplo per eos populos, qui ob Romanae religionis studium, Gallo quam Sueco potius se sunt credituri. Sed, ut dicis, par est metus, inter hos duos reges non ita diuturnam fore concordiam, cum eadem cupiant, sed sibi uterque. De filioGa naar voetnoot5, quem legum studio destinasti, non mediocriter gaudeo restitutum in viam, de qua prope decesserat. Amo illum et ob probitatem animi et ob ingenii felicitatem; praeterea quid est, quod non tua causa velle debeam? Itaque feci, quod exigis, et quod praesens solebam, nunc scriptis ad ipsum literisGa naar voetnoot6 calcar ei ad illum cursum addidi σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτϱύνωνGa naar voetnoot7. Si qua in re alia tibi tuisve utilis esse possim, scis, quis fuerim semper, quis nunc quoque sim. MatronaeGa naar voetnoot8 tuae ac liberis tecum omnia felicissima exopto. Amstelodami, 6 Febr. 1632. |
|