Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1725. 1632 januari 9. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Quae et quam graves causae me moveant, frater optime, quo minus libello illi, qui transmissus erat mihi per MediumGa naar voetnoot8, subscriberem, ex meis ad ipsum literisGa naar voetnoot9 jam puto cognoveris. Caeterum ita habere quicquid honeste fieri poterit etiam cum aliquo detrimento meo facturum, ut aut adsim parentibus vobisque necessariis meis, aut absim quam proxime. Instat nunc Conventus, qui mihi viam monstrabit, quam inire debeam. Ex usu maximo erit simul eo venerint Amstelodamenses dari operam, ut cum Delphensibus et Rotterodamensibus, si fieri potest etiam cum nobilibus aliisque consilia conferant, antequam de re nostra publice deliberetur. Id per quos curari possit tu cum ReigersbergioGa naar voetnoot10 Medioque cogitabis. Siquid illis pro me erit animi, idque principiGa naar voetnoot11 significent, id spem aliquam facere | |
poterit eventus tolerabilis. Omnino autem inculcari omnibus debet, si nulla urbs mihi tutum apertumque receptum velit praestare, alterum illud de praemio in meum caput constituendo nihil ad me amplius pertinere, cum illo intellecto statim me hic periculis ac ludibriis sim erepturus. Absentem vel verberent. Cogitate etiam an, si res eo deveniat, ut tradi debeat is, quem ego conceperam libellusGa naar voetnoot1, aliquid etiam Consessui judicum Hollandiae exhibendum sit, quo excitentur, ut ipsi quoque legitimum judiciorum ordinem tueantur, Ordinibusque suasores sint, ut rem patiantur jure cognosci. Tempus nunc est amici omnes laborent, vigilent, in omnem occasionem intenti sint. Si receptum alicubi obtinemus, facile deinde cum tempore quae inflicta nobis sunt vulnera sanabuntur. Sed quia etiam in abitum paratus esse debeo, siquid habes pecuniae poteris ad VossiumGa naar voetnoot2 transmittere. Solent enim talia tabellariis tuto committi. Ex Gallia insuper aliquid pecuniolae exspecto. De vestibus misi ad Hornii viduam uxoris meae affinemGa naar voetnoot3, nam ad eam misisse significabat. Sed venerant nondum. Vale cum amicis omnibus, praesertim uxore tuaGa naar voetnoot4, parentibusque nostris. Heri legit Vossius coram magistratibus ac senatu, togatus, in maxima audientium multitudine. Nunc subsequetur BarlaeusGa naar voetnoot5. De sessione in Presbyterios res in diem Iovis, qui venturus est, dilata est. 9 Ianuarii 1632. Tui amantissimus frater
|
|