Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1538. [1630 augustus-september]. Aan H. BignonGa naar voetnoot1.Rogatu D. des HayesGa naar voetnoot2, cujus propenso in me studio plurimum debeo, commendavi causam municipis Montargisiani, cujus uxor et cum ea loci presbyter summa cum injuria et a seditione haud multum abscedente concursu stupri fuit infamata, praesidi MemmioGa naar voetnoot3 tibi commendaturus die crastino, quem minus occupatum caeteris acceperam. Nunc vero edoceor tardum id fore, quando cras instat causae dictio. Itaque praevertendum fuit tempus, quod huic officio destinaveram. Non opus est multis verbis ostendam quanti sit momenti, ne castitas matronarum et honos sacerdotii pateant in fabulas et ludibria ac pro joco ducatur grassari cum periculo alienae existimationis, turbare bene concordantia matrimonia, innocentiae denique insultare. Cum etiam vita ac bona nostra in tutela sint judiciorum, ego tamen ea ad custodiam boni nominis cuique maxime esse necessaria existimo. Quod remedium ni pateat, vides, quanta privatae ultionis non dicam libertas detur, sed, ut sunt hominum ingenia, imponatur necessitas. Quare ni ad nomadum vitam redire volumus, haec, ni fallor, prima esse debet cura et legum et eorum, quibus legum exercitio incumbit, ne quis maledictum audiat, nisi eo in loco, ubi se aequo jure possit defendere. Vale, vir amplissime, et quanti amicitiam facis, tam boni consule me amicis nihil negare, quod aequum censeam. |
|