Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1418. 1629 augustus 18. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Quoties tuas video literas, vir optime atque amicissime, toties, non dicam a malis meis acquiesco, quae si qua sunt ferre pridem didici, sed novos accipio spiritus et in illas quas semper amavi literas quasi reducem reponi me sentio. Gratias summas habeo pro cura quam filioGa naar voetnoot4 meo impendisti et impendere non cessas. De ingenio est quod Deo habeamus gratias: diligentia excitanda erit et dedolandi mores, quas ad res ego et uxor, minime deses et haud nimium indulgens femina, jungemus operas. Vertit nunc Horatiana in aliud genus carminis, Phoenissas ediscit Graecas, officia Tullii perlegit et summam sensus mihi reddit. Tuum IohannemGa naar voetnoot5 in Britannia vivere gaudeo, nusquam tam felix est ad studia otium, nusquam tantus honos piae antiquitati. Felicem CantuariamGa naar voetnoot6 sentio, quae te vel titulo possideat. Non poterit tibi homini tam foecundo deesse, quo gratum in Britannos animum testeris. | |
In CoddaeoGa naar voetnoot1 sane non levem jacturam passae sunt literae non tam morte quam ex quo utilis esse desiit. Hic famam remque eruditionis prope unus sustentat SalmasiusGa naar voetnoot2, qui tui, quod gnarus affirmo, est amantissimus quantique te faciat in omni sermone ostendit. Vidistisne ingens illius opus in Solinum voce, re in PliniumGa naar voetnoot3, admirabilis πολυαναγνωσίας memoriae tenacissimae, judicii limatissimi? Sunt in eo praeter res infinitas Plinianae materiae διεϰβάσεις utilissimae, ut de circo, de triclinio, de agri mensura, tum vero vocum Latinarum ex Aeolico sermone derivationes eruditissimae, quales et in Historia AugustaGa naar voetnoot4 et in PallioGa naar voetnoot5 nonnullae, usui futurae, si quando promissum diu Etymologicum Latinarum vocum exhibebisGa naar voetnoot6. De typothetis quam juste queraris, vel ex nova librorum de Veritate Christianae religionis editioneGa naar voetnoot7 agnosco. Utinam de PhoenissisGa naar voetnoot8 res melius procedat. Reddunt tibi salutem is, quem dixi summus Salmasius, TilenusGa naar voetnoot9 et RigaltiusGa naar voetnoot10. Brevior in scribendo sum, quia multas historias, quas literis complecti vix ...Ga naar voetnoot11 est, frater coram narrabit. Ego interim, frater, uxor, liberi, te, tuamGa naar voetnoot12, tuos quanta maxima possumus salute impertimur. Lutetiae, 18 August. 1629. Slupeckios BaronesGa naar voetnoot13 quibus potui officiis colui et ob suas virtutes et quia tuae commendationiGa naar voetnoot14 maximum apud me pondus est. Duo majores jam Galliam lustrant, tertius hic haeret. Delector unice ejus moribus ac studiis. Et si quid eorum causa potero, efficiam; videant, quanti mihi sint omnes, quos caros habes. Tuarum virtutum perpetuus admirator H. Grotius. |
|