Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1243. 1628 maart 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot10.Legati nostri, frater carissime, ter jam cum iis, quos rex isti negotio praefecitGa naar voetnoot11, collocuti sunt. Volunt illi pacem cum Britannis primordium actionum suarum facere. At regii prius esse volunt, ut sententiam suam dicant de foedere, quod LangeracensisGa naar voetnoot12 conceperat, quem illi exiisse ajunt mandati limites; neque tamen quicquam pollicitum, nisi si Ordinibus videretur. Facile patientur regii nostros in hoc de Rupella certamine quiescere, quia fida ab illis auxilia non sperant. Tamen aequum arbitrantur, ut de cetero nostri Galliae, si oppugnatur, adversus omnes opem promittant, quando et Britannis, a quibus tanto minora beneficia, si non et pro beneficiis injurias habent, in hoc obligati sunt. Vosbergius primum cognatos quosdam et affines ad nos misit salutationis, quam ab uxore mea acceperat, officium reddituros. Postremo venit ejus filius excusans patrem quod ad me non | |
veniret ob causas mihi cognitas. Ego nihil aliud, quam si qua in re me opus haberet, operam sum pollicitus. Cardinalis ad Rupellam manet spei plenus, quanquam nocturnus nuper impetus in castellum Tadonis, quod oppidani tenent, et portam oppidi male cessit. Navibus nullis parcitur, ut claudatur maris aditus. Rex eo redit, sed in dies aliquot iter distulit, eo quod dux Lotharingiae hic exspectatur, per quem spes est componendi dissidii Viridunensis. Sabaudus Mantuano bellum parat de Montisferratensi ditione: πϱοφάσεις habet frivolas: sed magnum adjutorem Hispanum, qui ipsi pro Montisferrato Cremonam daturus dicitur. Etiam Bernatibus et Genevensibus imperator controversias movet fretus copiis, quas ubique magnas habet nullo hoste, nisi quem sponte sumturus est. Opus est nobis ducentis florenis, eos hic recipiam et te delegabo, ut ibi persolvas. Puto enim Alcmariensem pecuniam te jam habere aut ubi velis habere posse. Siquid his impedimenti est, affinem Reigersbergium convenire poteris. Is lubens pro nobis numerabit. Vale, mi frater, cum parentibus et nostris omnibus. Lutetiae 25 Martii 1628. Accepi non ita dudum literas a PynacheroGa naar voetnoot1 ante menses aliquot scriptas. Excusat se adversus nescio quas suspiciones. Si eum videris, velim dicas me, qui eum nunquam offenderim, nihil infesti ab eo exspectare; gratum quinetiam fore, ut, quae tibi amicitia cum ipsius privignoGa naar voetnoot2 intercedit, etiam cum ipso firma sit. Si qua in re opera mea opus habeat, ne parcat. Rem mercatoriam hic interquiescere, donec pax cum Britanno coëat. Tuus totus
|
|