Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1064. 1626 maart 22. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Vir Illustrissime, Multum me delectat cognita et literis tuis et filii, nobilissimi tantoque patre dignissimi juvenis, relatu prosperior tua valetudo. Non minus me delectat filii tui conspectus, quo cum fruor, veterem nostram consuetudinem in suavissima illa vitae meae parteGa naar voetnoot2 et bonis patriae rebus non mediocri cum gaudio recordor. Iuvat etiam cum eodem filio tuo recolere fori studia, quae olim non indiligenter colui, ac ducere eum, non per mea vestigia, sed per eorum, quorum ego vestigiis laboravi, insistere. Hoc mihi videor sermonibus crebris consecutus, ut non inglorium putet iter illud, per quod viri saepe maximi aut ad honores aut ad famam honoribus non minus illustrem incesserunt. Est aliqua in aetate se praecipitante voluptas, cum juvenibus quantum natura permittit, iterum juvenescere et quod accepimus ab antecedentibus, idem praestare nos secuturis. Plane id credas velim me quod cum illo colloquor magis mihi quam ipsi praestare. Et tamen quid est, quod ei praestare possim modo, non et velim et debeam, cujus patrem semper amicum inter externos primum, popularium vel optimis nihil cedentem habui? Quare feceris pro veteri tuo in me amore, si filium tuum, sicut ego eum ad forum, ita tu ad me mittas. Etiam hoc rectius valebo, si te cum tua matrefamilias ac liberis recte valere intellexero. Mea meique vobis omnia optant, quae optari jus fasque est. Lutetiae, 22 Martii 1626. |