Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1011. 1625 Sept. 22. Van N . van ReigersberchGa naar voetnoot1.1012. 1625 Sept. 26. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Mitto tibi, mi Frater, epistolam ad me LingelshemiiGa naar voetnoot3. Fuit is Consiliarius Electoris Palatini, semper auctor pacis magis quam belli, et tamen nunc Argentorati exsul alienae imprudentiae poenas luit. Miserunt ad me Elzevirii libellos a se editos de Republica Anglicana et VenetaGa naar voetnoot4, quibus alios addere statuerunt, etiam meum de BatavicaGa naar voetnoot5 olim editum. Rogant recenseam. Dixeram quondam uni eorum qui hic fuerat, Notas me quasdam in eum librum scripsisse, quae probationes ibi dictorum continerent: sed has mihi cum aliis chartis ablatasGa naar voetnoot6. Aiunt se egisse per Rutgersium et MusiumGa naar voetnoot7 ut id scriptum ipsis traderetur, sed non repertum. Puto esse inter chartas quas DuvenvordiusGa naar voetnoot8 nobis abstulit, aut inter eas quae apud BasiumGa naar voetnoot8 fuerant. Sunt chartae paucae in folio cum inscriptione ‘Annotationes ad librum de Antiquitate Reipublicae Batavicae’. Puto cum aliis chartis delatas ad Arsenium. Si per Duvenvordium aut alios amicos recuperare potes, velim ad me mittas. Si non, nulla spes est ut hic librum meum recenseam, ubi ad manum non sunt archiva, et quae alia subsidia id argumentum desiderat. Itaque si volunt recudant qualis fuit, non addito a me emendatum aut auctum. Tantum errores typographici corrigantur, qualis ille est pagina L, linea 20, ubi post suam sibi male positum semicolon, quod abesse debet, et comma poni post mutationem. Puto monitum me olim a Scriverio alicubi nomen Florentii IV a me positum cum III deberet aut simile quid. Talia corrigi poterunt. Maior emendatio et adauctio si opus sit in aliud tempus servetur. Valde hic deiecti sunt animi Protestantium adverso apud Rupellam navali praelio, quo de XIII magnis quas habebant navibus XI amiserunt, quarum exustae duae, demersae aut captae ceterae magna hominum strage. Haec res pacemne ipsis ex Regis arbitrio sit datura, an occasionem obsidendae urbis, aut ex altera quoque parte claudendi portus, adhuc in incerto est. In Italia calet | |
bellum, Legato PontificioGa naar voetnoot1 dimisso re infecta. Novae copiae conscribuntur ad defendendum oppidum Verruam ad Padum, quod Hispani oppugnant magis quam obsident. Ad Rivam nihil agitur. Vale, mi Frater, cum Patre et nostris omnibus. 26 Sept. 1625. Tuus totus
|
|