Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend925. 1624 Oct. 16. Van D. GraswinckelGa naar voetnoot3.Vir Clarissime, Cognate plurimum observande. Largiter in bonitatem tuam pecco, qui nugis ineptiisque meis meliores occupationes tuas distineo. Sed nec impetrare a me possum ut, cum tui sacrosancta mihi sit memoria, cumque identidem gratissima tuorum in me beneficiorum recordatio se cogitationibus meis insinuet, ut non hoc potius nomine, qualiscumque ea demum sit, culpae affinis videri malim, quam ut me neglecti aliquando peniteat officii committere. Accedit quod, cum nihil hac te dignum habeant literae, abiici nec lectae possint, fructus utique mihi scriptionis constabit quam amplissimus, si Graswinckelii dumtaxat conspecto nomine vivere me omni obsequio ac fide semper tuum recordari fueris dignatus. Si tamen quid agam scire desideras, paucis habe. Commoror hactenus Lugduni, opinione quidem mea diutius, sed ferendum quod mutari non potest. Iter Alpinum nulli extraneo patet, transitum prohibente Allobrogum Duce; cuius mihi rei fidem fecere quatuor nobiles Angli qui ultra Chamberiacum progredi vetiti, nec non et tres alii, qui cum iam ante edictum Ducis Lugduno excessissent, atque adeo Vercellas, Hispanicae ditionis oppidum, pervenissent, ad eundem modum iter relegere coacti | |
fuere. Accedit quod Mediolano extranei omnes iussi sunt excedere viaeque quaquaversum latrociniis sunt infestissimae. Ambigenti porro mihi de itinere maritimo, quod Massilia Genuam ducit, nihil potius videtur quam commodis occasionibus intentum esse. De AligeroGa naar voetnoot1 ob illas quas allegasti rationes ne cogitandum quidem esse semper credidi: augusta illa dignitas, quae in patrem ipsius Cancellario diem functo collata est, venturum ipsum in foelicitatis paternae partem facit ut existimem, aut saltem, reiecta in tempus vernum legatione, cum accessione dignitatis mittendum. Quicquid sit, ipsene horsum sit venturus necne ex nemine mortalium intelligo. Adest iam plusculos dies Sabaudiae Duci Comes StabuliGa naar voetnoot2, eique se VobencourtiusGa naar voetnoot3 cum legione militum sua propediem adiunget, ut et cum suis qui hic agit Aleziae ComesGa naar voetnoot4. Convenere Rhaeti de rerum summa quoque pacto Hispanicis aggressionibus obviam sit eundum deliberaturi. Basileae non leviter praetimetur: eam quidam obsessum iri, quidam iam nunc obsessam volunt. Qui celeribus equis ex Hispania advenit nuntius totam Lusitaniam ad recuperandum Sinum Omnium SanctorumGa naar voetnoot5 ait armari, ac stare omnibus sententiam extrema quaevis malle perpeti quam coeptis excidere, eoque diutius orbari loco, cuius iactura tribus locupletissimarum Lusitaniae urbium amissioni aequipolleat. Italos castrorum desertores plurimos indies hic videre est. Quidam in Gratianopolitano Parlamento consiliarius mihi adfirmavit Hispanos plures ducentis in itinere sibi conspectos, exceptis Italis quorum longe maior etiamnum erat numerus. Venerat autem ille Gratianopoli, quae biduo itinere hinc abest. Pene hoc omiseram, qualequale sit ipse rectius iudicaveris, nempe vidisse me literas ad unum ex iis, dc quibus supra scripsi, Anglis nupere admodum datas, quae hoc habebant: praediis ac latifundiis eorum, qui Catholicae essent religionis, impositum vectigal, quod aliquot abhinc annis exactum haud fuit, Parlamenti iussu denuo coepisse exigi, proposita refractariis exilii poena. Quod ipsum etsi mihi hoc rerum Anglicarum statu difficile ad fidem videatur, summa tamen rem ita se habere adseverantium - qui eadem et ad se perscripta dicebant - fiducia fecit ut et hoc perscriberem. His quod addam nihil est nisi hoc, quod a me nec scribi nec exprimi quoad vivam poterit satis, esse me scilicet tibi tuisque quam devinctissimum. Tu quaeso despice ecquid aut fides mea aut opella usui alicui inservire possit. Ego eorum qui vivunt foelicissimum me reputabo, si mandatorum tuorum honore dignum me iudices. Vota interim pro salute tua facere non desinam, Deumque Optimum Maximum rogabo ut te communi patriae nostrae totiusque adeo orbis Christiani bono quam diutissime servet incolumem, Mundi delicias, suos amores. Vale et praecipitatae festinationi ob discessum tabellarii ignotamque occasionem ignosce. Lugduni 16 Octob. CIƆIƆCXXIV. Tuus ex asse usu ac mancupio
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius vis à vis l'ostel de Monsr. le Prince au faulbourg de S. Germain à Paris. Port de Lion. 3 s. In dorso schreef Grotius: 16 Oct. 1624 Graswinckel. |
|