Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend915. 1624 Juli 30. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Nolui committere, Vir Amplissime, ut semper eodem tenore ad te scriberem, literas scilicet plenas verborum gratiis, rerum vacuas. Itaque tempus exspectare malui, quo officium quamvis modicum exhibendo quantum licet, ostenderem nihil mihi esse potius quam tuis desideriis inservire. Pacta inter Regem et nostros initaGa naar voetnoot2 nunc demum, ex quo aula huc venit, nactus sum, statimque transmitto; de quibus nihil opus est meum iudicium addere, cum res nostras nemo nostratium te rectius intelligat, de Gallicis autem, si modo in illis aliquid est, quod certa notitia comprehendi possit, nihil te lateat. Facis tu pro vetere affectu tuo, quod de meo in patriam reditu bene ominaris. Sed ego, ita firmata adversariorum potentia, unde id sperari possit non video; et in perpetuam exilii, forte nec uno in loco tolerandi, aliorumque incommodorum patientiam me paro. Tibi interim gratulans, quod molestissimis negotiis exemptus, patriae et dulcis otii compos totusque tuus iam factus es; quod ut proprium tibi faxit Deum veneror, utque mihi pro maximo solatio tuae amicitiae constantiam servet. Vale Vir Amplissime, cum nobilissima coniuge et dulcissimis liberis. Lutetiae, 30 Iulii, 1624. |