Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend854. 1623 Oct. 21. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot1.Binis pariter literis respondebo, mi Pater, quas 5 et quas 20 Octobris dedisti. Pro utrisque gratias ago, maxime pro iis quae de GrammaioGa naar voetnoot2 | |
[pagina 312]
| |
Ga naar voetnoot2 nuntias. Memini | |
induciarum tempore literas a Rudolpho Imp. ad Ordines Foederatos venisse. Quomodo inscriptae fuerint haud satis memini, rogo inquiras. Adversus ius Imperii in Geldriam, Traiectinam et Transisalanam vix est quod dicatur: ac vel ob id unum semper cavendum putavi, ne Maiestatis Hollandicae iura cum vicinis confunderentur. Forte hoc restabit effugium, ut dicantur populi isti a Germania habiti pro derelicto cum ab Hispanis male tractarentur. In Vossii libroGa naar voetnoot1 quem transmisit frater summam diligentiam admiror: sed et illud quod nullum ab Heinsio encomium, et quod Cunaei mentio honorifica in libro non supra meritum, sed apud alios invidiosa. MeursiumGa naar voetnoot2 si videris, rogo salutes et dicas omisisse me ad ipsum scribere, ne malum ei crearem satis suspecto apud rerum potentes: tum vero ut explores ecquid habeat quod ad Stobaeum pertineat. Siqua apud vos nova tributa indicuntur, velim id quoque intelligere. Non nescio grave nostris bellum esse. Sed apud hostes quoque perpetua est inopia ob pravam aerarii administrationem. Aliquid est quod sine noxa abiit nostris annus hic, tanto Hispanorum et Imperatoris apparatu. Hic in Gallia curatius quam antehac habetur aerarium, et spes est vere proximo aliquid pecuniae ad vos venturum. Protestantes hic a Rege benigne tractantur, data illis a Regio fisco pecunia alendis pastoribus. In Synodo Nationali quae CarentoniGa naar voetnoot3 habita nunc est sine ullo examine probati sunt Canones iidem qui Dordrechti et Alesiae antehac. Sed vetuerat Rex aut Dordrechtanae aut Alesianae Synodi ullam fieri mentionem. Ita vocabulo mutato res manet. Interim neque Corvino MolinaeusGa naar voetnoot4, neque TilenoGa naar voetnoot5 quisquam respondet. Matrem, fratrem, sororem cum cognatis et amicis omnibus ex animo saluto. Lutetiae 21 Octobris 1623. Rogo literae istae mittantur ad Nic. Reigersbergium. Si ubi divertat nescitis, mittite ad Iustum Brasserum, is curabitGa naar voetnoot6. Tibi obedientissimus filius
|
|