Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend841. 1623 Juni 27. Aan P. du PuyGa naar voetnoot1.Quanquam si satis me nosti, Vir Clarissime, nescire non potes vigere apud me tui tuorumque officiorum memoriam, tamen testatum hoc et hac epistola volui, cuius aliud argumentum non habeo. Vivo enim rerum omnium, tam quae apud nos, quam quae apud vos geruntur, ignarus; et hanc ipsam ignorantiam in fructu rusticationis meae deputo. Si, quid agam, scire vis: alternis et studeo et deambulo, imo studeo etiam deambulando. Nec parum me recreat popularium meorum consuetudoGa naar voetnoot2, quae efficit, ne patriam desiderem. Interim et ad eos, qui Lutetiae bene mihi volunt, cogitatione deferor, quos inter nisi te habeam principem, valde in te sim iniurius. Neque ThuanusGa naar voetnoot3 mihi excidit, cuius quotidie libris utor; nescio an non nimis familiariter. Si est in eius Bibliotheca Lusitanica Conestagii HistoriaGa naar voetnoot4, velim eam seponi; mittam qui petat. Occurrunt mihi saepe et Rigaltius et Salmasius et apertissimum ingenium ChristianiGa naar voetnoot5. Quibus omnibus, praesertim vero tibi et optimo fratriGa naar voetnoot6, valetudinem precamur tam secundam, quam nos eam hucusque experimur. Balagniaci. 27 Iunii, 1623. |