Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend773. 1622 Juli 22. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Vir Illustrissime. Audio HoofdiumGa naar voetnoot2, filium viri optimi consularis Amstelodamensis, cum in patriam rediret, captum, nescio quo obtentu, sed eo maxime, quantum coniicere est, proposito, ut literae, quas a me ad amicos ferebat, deprehenderentur. Invenient in iis nihil quod accusari possit. Privata curo, negotiis eorum publicis me non admisceo. Videntur metuere, qui haec agunt, ne prioribus iniuriis non satis me irritaverint. Ego his omnibus opponam solidam veritatem, quae Latine intra dies paucos prodibitGa naar voetnoot3, cum Regis privilegio. Tuum huc adventum valde expeto. Res Protestantium non optimo sunt loco. Desdiguierius ista senectute mutat religionis professionem, dignitatem aucturus, non famam, cuius pridem satis negligens fuit. De MansfeldioGa naar voetnoot4 magnus hic fuit metus: sed nunc is elanguet, credito in Belgium detonituram nubem. Pacem sperant hic multi, sed cum damno talis, qualem hactenus Protestantes habuerunt, securitatis: cuius loco lex illis perpetua offertur pro libertate religionis, sancienda in pleno Ordinum Galliae conventu, signanda a Rege et Principibus agnatis. Vale, Vir Illustrissime, et nos ama. 22 Iulii, 1622. Rogo literas has Iannini ad PericardumGa naar voetnoot5 de Aldegondiano negotio transmittas, et tua commendatione rem iuves. Scribit senex ita, ut non possit melius, et certum se dicit de Regis voluntate, quem ipsum fuisse scripturum, si ad urbem fuisset. |