Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend746. 1622 April 22. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Quaesivi, mi Frater, sollicite admodum autographa libellorum, tum eius quem Delegatis, tum eius quem Roterodamensibus exhibendum censueramGa naar voetnoot4. Sed | |
nullo labore reperire potui. Si apud vos sunt eorum exempla, rogo ut transmittatis. Placet enim consilium vestrum sequi et eis subscribere, ut quid facere illis libeat experiamur. De pace per has dies crebri rumores. Nam ad condictum convenerant Desdiguerius et Rohanius et conditiones quasdam perscripserant Regi offerendasGa naar voetnoot1. Interea alius advenit nuntius Subizii copias - ad sex mille erant - in Insula Rie, cum intellecto regii militis adventu naves conscendere pararent, coactas ad deditionem, atque ita in manus Regis venisse naves XII, machinas VII, captivorum immensam multitudinem, elapso Subizio. Id ad pacem valiturumne sit, an Regi adhibiturum animos ad bellum ignoratur. Aliud hic habemus nihil, Rege procul in Pictonibus agente. Pecuniae spes mihi fit. Caeterum nihil dum recepi. Saluta quaeso parentes et qui nos sanguine aut amicitia contingunt. 22 Aprilis 1622. Rogo si quis amicus huc veniat librorum, quorum nomina hic ascripta sunt, exemplaria quina aut sena nobis transmittatis in usum puerorum, pretium quantum erit reddetur. Tui amantissimus Frater
|