Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend695. 1621 September 25. Aan J.C. GevartiusGa naar voetnoot1.SilvamGa naar voetnoot2 nostram, Clarissime Gevarti, iam puto noster PuteanusGa naar voetnoot3, penes quem exemplorum dispensatio est, ad Te miserit: in qua si quid est, quod tibi amicisque aliis non displicet, id omne vestrae in me benevolentiae atque amori acceptum fero. Neque enim nescis hactenus ea nostra tempora fuisse, quae litterarum usum vix quenquam mihi, nisi ad solatium, permitterent. Pro Carmine, quo Libertatem meam prosequerisGa naar voetnoot4, summas ago gratias: agit et uxor quae non sine magnis incommodis tandem ad me pervenit, exsilium eius toleratura, cuius carcerem tulit. Poësin apud vos vigere ex sapiente Satyra optimi senisGa naar voetnoot5, et ex Burgundi mellitis supra saeculum versibusGa naar voetnoot6 laetus intelligo. Si quid recte iudico, non est quod Belgica in hoc studiorum genere cuiquam terrae concedat, te praesertim superstite, Doctissime Gevarti, cui felicem litterarum successum ex animo precor. Patere quaeso ut Schottus, Miraeus, Woverius, RubeniusGa naar voetnoot7 per te salutem a me accipiant. Nam Hemelario iam alterum rescripsiGa naar voetnoot8: tamen per te quoque velim intelligat amorem ipsius in me a me maximi, ut debet, aestimari. Vale, Vir eruditissime. XXV. Septembr. CIƆIƆCXXI. Lutetiae. Tui studiosissimus
|
|