Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend693. 1621 September 24. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot5.Qua hora tuas, Vir Illustris, literas accepi, datas 13 Septembris, eadem V.C. affinem tuumGa naar voetnoot6 conveni: ex quo didici ea, quae ad rem maxime petinere recte iudicas. Ego plane consilium tuum sequar, et ni fallor, facile obtinebo, ne quid praecipitetur. Spero interim mansuram illis constantiam, quos Reipublicae nostrae | |
calamitas perculit. Me quod attinet, constitui potius longius fugere, si opus sit, quam me Cyclopum et Laestrygonum fidei committere. Hic nihil est rerum novarum, nisi quod Regii iudicant ingens esse damnum in morte MainiiGa naar voetnoot1. Videtur autumno tam pluvio, anno declinante, incertus satis esse obsidii exitus, tamen deditio speratur. Regem in urbe hac hibernaturum plerique existimant. Caetera ex affine propius intelliges. Valetudinem familiae tuae secundiorem utinam proximis literis intelligam. Mea pars maior ac meliorGa naar voetnoot2 satis belle se habet, quamquam mari diu iactata, deinde et terrestri itinere defatigata. Domum iam quaerimus. Nostrae illae reculae, ad quas sollicitudinem tuam demisisti, adhuc exspectantur. Puto praeter ventum nihil aliud fuisse in mora. Haec brevius scribebam, imminente hora, qua tradi literae solent. Scis alioqui, quam esse soleam temporis tui prodigus. Vale, Vir Illustrissime. 24 Sept. 1621. |