Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend688. 1621 Sept. 12. Van Jan de GrootGa naar voetnoot2.No. 17. ξὺν ϑεῷ τῷ παντοϰράτορι. Salve fili cum omnibus bonis ab nobis omnibus. Octavus nunc labitur dies ex quo prioribus vestris respondi. Heri vestras novissimas accepit mater belgico, uti monueram, sermone conscriptas, quibus dies inditus III Sept. Soror vestra LosecatiaGa naar voetnoot3 apud nos est, leniendi desiderii quod ex mariti absentia concepit. Castra nostra inter Emmericum et Rhesam collocata sunt, humiliore, quam militum salus exigit, loco. Sed hoc bene se habet quod valde vicina sunt flumini, ita ut omnia necessaria commode advehantur. Spinola e contrario castra altiore loco, sed longius a flumine sita habet, prope Vesaliam scilicet, Bislici et Burichii. Nihil dum memoratu dignum hinc inde gestum est. Aegre fert Princeps quod castellum RhetaeGa naar voetnoot4 satis pro primo impetu munitum, tam subito hosti traditum sit. Qui praeerat captivus Principi detinetur, atque de vita dicitur periclitari. Nummus hic millesimus duplicandus fertur: | |
imo nisi mercatores satis ad Societatem Indiae Occidentalis sponte conferant, centesimus dicitur indicendus. Frater Principis nostri natu maiorGa naar voetnoot1 hic expectatur, praemisit chirurgum suum cum literis ad me, ut omnia exploraret. Lassonius literis tuis responditGa naar voetnoot2, sed suas uxori tradidit, cui ventus necdum favet satis. D.O.M. tibi nobisque omnibus largiatur quae novit esse in salutem. Raptim Delphis 12 Septemb. 1621 st. novo. Tuus ut mereris pater
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius a Paris. In dorso schreef Grotius: J. de Groot 12 Sept. 1621. |