Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend669. 1621 Juli 23. Aan J. HemelaerGa naar voetnoot2.LibrumGa naar voetnoot3 olim mihi consolando, nunc instruendo destinatum, Hemelari doctissime, iam nunc accipio: ita ut totum perlegendi nondum tempus invenerim, facturus id ipsum sine mora, ut meretur affectus pro meliore mei parte sollicitus. Interim tibi magnas ago gratias, maximas auctori eius libri, cuius ego eruditionem per omne litterarum genus latissime dispersam, quod vel inspicienti patet, valde imperitus sim, ni admirer, ingratus ni exosculer. In illis versibus, quos liberis meis instituendis conscriptos, alii me ignaro edideruntGa naar voetnoot4, video esse quaedam, in quibus aut ingenii mei caligo, forte id temporis per calamitates meas nonnihil obruti, cum ab omni amicorum alloquio abstractus nihil nisi hostile aspicerem, aut ipsa versuum brevitas et numerorum vincula me impedierunt, quominus satis perspicue animi mei sensa exprimerem. Quod ni esset, certe nulli data esset occasio adversum me disputandi de illis culpis, quae hominem de Gratiae divinae possessione non depellunt. Omnino enim cum libri, quem mittis, scriptore sensi, eius generis esse quosdam quotidianae incursationis lapsus, quos ἀσϑενείας ibidem appello: minime vero trahenda eodem capitalia facinora, quae aut dolum malum aut latam culpam involvunt, et proinde cum statu τῆς παλιγγενεσίας nequeunt consistere. Sic et in alia quaedam esse arbitror, in quibus cum idem sentiamus, hoc tantum interest, quod ille, qua pollet facundia, sententiam communem verbis lucidioribus expressit. Erunt et alia, credo, in quibus aliud illi, aliud mihi animus dictat; quod ipsum tamen ne amicitiae nostrae obstet, impense oro: atque eo, ni fallor, iustius, quia non tantum absum longissime ab odio a me dissidentium, sed quod in summis malis, Deo iuvante, praestiti, ne quid in re Fidei profiterer contra quam animus sentiret; idem nunc eadem opitulante gratia praestiturum me confido, et quidem eo facilius, quo longius nunc absum ab omnibus in eo negotio simulandi dissimulandique causis. Interim Deum oro, ut si quid me fugit ad salutem utilis Veri, eius me luce perfundat; meaque ex | |
parte polliceor animum doceri cupidum, et rectis paratum cedere. Eiusdem paternae bonitati te quoque et libri scriptorem quam possum maxime commendo. Carmen tuumGa naar voetnoot1 avide exspectabo. Vale, eruditissime Hemelari. XXIII Iulii CIƆIƆCXXI. |
|