Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend485. 1616 Nov. 24. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot3.Utinam melior mea valetudo - pro qua Deo gratias ago - tam tibi, Vir Illustris, usui esse posset, quam eam tibi pergratam esse confido. Neque vero parum me D. Mylio debere intelligo, qui non satis habuit videre, quomodo valeremus, sed et amicos alios participes fecit eius, quod nostri amore concepit, gaudii. Iacturam, quam Academia sui incendioGa naar voetnoot4 fecit, reparare .... in proclivi erit; utinam et .... et qui cum ipso bene patriae, bene Ecclesiae volunt, flammas et huic et illi perniciem minantes, aeque facile avertant; quod ipsum facillimum foret, ni semper homines existerent, qui ex incendio, ruina, naufragio quaestum facerent. Sed horum exitiales conatus reprimet Deus cito aut serius, prout ipsius nomini simulque bonis omnibus conducet. De corporis vestri, hoc est Galliae sanitate, ex capitis, Regis nimirum, sanitate recte auguror; multumque me iuvit nostrorum Amphictyonum constantia in mittendis navibusGa naar voetnoot5, non iam in necessitatis subsidium, sed in fidae societatis testimonium. Ego in his talibusque consiliis haesitari a nonnullis graviter fero. Soleo enim dicere, tres esse causas, quarum singulae sufficiant. Prima est religio foederis. Altera est, etiamsi foedus esset nullum, grata beneficiorum memoria. Tertia est, ut beneficia nulla existerent - quae profecto tanta sunt, ut in omni antiquitate nihil simile reperiam, apud posteritatem laboraturam credam annalium fide - nostrae utilitatis respectus. Nam ut cessarent caetera, ultro occupandus esset meritis Rex iuvenis, vel ut nos amare assuesceret, vel ne a nobis desertus ad eos se vertere cogeretur, quibus implicari, quibusque obnoxius esse non posset sine nostro summo malo. Haec tam aperta a nonnullis non conspici mirarer, nisi me doceret historia, multos semper esse in Republica, qui privata commoda publicis anteferant, neque paucos, qui praeda sint alienae calliditati, minus quidem malos, quam priores illi, neque minus tamen reipublicae periculosos. Perdulce mihi fuit intelligere, quam serio hanc Galliae causam Princeps egerit. De itinere tuoGa naar voetnoot6, Vir Amplissime, quamquam tua hic praesentia et publice est utilis et mihi privatim iucunda, non committam tamen, quin tuis votis subscribam. Scio et in Gallia te ita Gallum fore, ut amicus Batavorum esse non desinas, imo hoc magis Gallum, quo Batavis amiciorem: quando iampridem connexa est | |
regni vestri magnitudo et reipublicae nostrae salus. Caetera in colloquium differemus, quod brevi, ut puto, praestabit nobis Conventus Hollandiae. Rotterod. 24. Nov. 1616. |